1130
1130
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— V —
nondum in vulgus prolati, unde sine dubio licet noscere co-
piam basilicarum patriae percharae (in archidioecesi Pragena
circiter 1970 et in dicecesi Litomyšlensi 130), guae splendidis-
simae fuerunt et mirum in modum ornatae.
Tales thesauri et profundi fontes topographici revera ha-
bendi sunt: „Libri Erectionum,“ „Acta Judiciaria,* atque
praeprimis „Libri Confirmationum“ ad beneficia ecclesiastica
per archidioecesin Pragensem, sub auspiciis Vicariorumin spi-
ritualibus generalium in archiepiscopali cancellaria a notariis
publieis conscripti.
Praefati „Libri confirmationum* brevia tantum includunt
protocolla authentica, quae collationem praebendarum vacan-
fium, monasteriorum, ecclesiarum parochialium, sacellorum et
altarium concernunt, ac patronorum tum temporis ad bene-
fieia praesentautium continent nomina, praeter illa beneficia-
torum a curia archiepiscopali investitorum: unde quoque patet
modus, conferendi ecclesias e jure canonico tum vigente, ubi
vel electio abbatis per monachos legitime peracta requirebatur,
vel praesentatio patroni, qua recepta judicium ecclesiasticum
edere solebat cridam seu proclamationem, vacante in ecclesia
die dominico vel alio festivo faciendam hune in finem, ut si
qui sint, qui se electioni, praesentationi aut personae praesen-
tati gravibus ex causis opponere voluerint, hi coram magi-
stratu competente termino per cridam limitato compareant id
facturi, alias elapso termino hoc peremptorio sibimet quisque
viam ad contradicendum praecludat.
Quum autem crida praemissa nullum invaluisset impedi-
mentum canonicum, praesentatus praestito juramento solito
in ecclesiam introductus et confirmatus fuit ad curam et ad.
ministrationem spiritualium et temporalium, atque omnibus ju-
ribus et pertinentiis suis investitus.
Ad functionem hanc et cridae et juramenti praestandi,
nec non introductionis et confirmationis in beneficio deputatus
fuit ruri plerumque decanus vel plebanus sub titulo ,com-
missarius seu executor deputatus,^ facultatibus hunc in finem
ab ordinario suo aut vicariis ipsius generalibus praemunitus.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile