Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1610, 27. července. 525
pracstari possint? Хит iteratae transactionis vinculum? at quos ipse sanguinis nexus,
qui maxime secundum naturam est, non ligat, quomodo contractus pauculo plumbo
vel cera firmatus astringet? Ergo in perpetua vivendum cerit formidine, circum-
spectandum ad omnia, ad omuem rumorem arma capienda: at hoc quid infelicius?
At verum ef hoc facessere faciamus, et meliora speremus de cacsare, de
principum spondentium gravitate. de aliorum, qui cacsari adsunt, erga nos_animo:
at quis cavebit nobis de damno a milite ipso metuendo? Ad octo milia circiter circa
'assavium stipendium flagitant. per Silesiam et Lusatiam totidem propemodum absque
pecunia collecta. quidem, promissam tamen pecuniam expectant: tam potentem exer-
citum. tam turpiter verba sibi dari passurum, quis existimet nisi insanus? Quem in
modum paucis abhine annis duae vel tres legiones seditione excitata Viennam ob-
sederint, atque vix corrasa undique pecunia reductae fuerunt ad signa, ad obsequium,
in recenti memoria est. Hoc si rebus caesaris prosperis et autoritate integra ausi,
hoe tempore. quid putem. tentaturos ?
At dicet aliquis in Bohemiam perventuros: sed quid, si Dohemia stipendio
solvendo non suffecerit, num Austriae et Moraviae provinciis fertilioribus et opu-
lentioribus parcent, si memini, cum mille equiti[bu]s, qui sub Teufelio merebant, per
menses plus octo vel decom maximam partem provinciae hac illac pervagati, summa
licentia depracdati essent. tandemque in Dohemiam, ut ex vicinia caesarem ad
solutionem adigerent, concessissent, frequenter habuisse in ore, plus ab illis in Mo-
"via flammis et rapinis exhausta relictum, quam in Bohemia incolumi repertum.
Hanc sententiam cum. omnium militum animis insedisse norim, ut ad alios
potius quam ad vos perreeturos mihi persuadeam, nemo impetrabit. Impetret tamen,
et in Germaniam abductas iri copias illasque adversus principes confoederatos mili-
taturas fidem faciat: taceo alia. taceo hoc praecipue, num nobis damna et pericula
sociorum siccis oculis, revinetis manibus spectanda, patienda; hoc unum dixero, quod
Sj caesari fortuna. arriserit, quem animum victori futurum arbitror...) tanti sunt
spiritus, .. ingenium [7] redibit et prioribus resumptis consiliis novas apud nos turbas
dabit. Sed utut largiar frivola esse haec omnia et evanidas speculationes; in anxia
mente nescio quas Chimaeras non fingere. Aliud tamen adhue restat idque movent
longe maxime: quid nempe fiet, si, quemadmodum utriusque principis consiliarios
concordibus sententiis ad nos extermiuandos collimasse paulo ante vidimus, ipsos
etiam. principes. renovata amicitiae necessitudine connexos, pravorum ministrorum
instinctu in perniciem libertatis, religionis et legum conspirasse videamus, qui ut
coniuncti animis ita etiam coniunctis viribus si nos aggrediantur, quae tum ad
vim repellendam, ad nostra. tuenda vires, arma, auxilia? Addam et hoc: quid si
non coalescentibus animis principum, sed otio et libidine enervatis, consiliarii et ad-
ministri omni autoritate in se derivata, ct vulgo nobilitatis et plebis indulgentia, pro-