Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1607, 19. listvpadu—6. prosince. 329
exuisse videntur affectus, nihil iam est reliquum . . . .*) faciunt, occupavit laqueus
gulam, franget etiam cum primum lieuerit, nec est aliud, quod aut exspectes aut
speres ab illis, qui homines esse desierunt.
"atis est exemplorum, quae hoc docent. Et certe utut apertissimis verbis
exprimant. quomodo in nos, quos ab haeresi [sic] infamant, animati sunt: non tamen
clarior in scriptis. quam in factis se prodit impietas, cum nullus sanguinis nexus,
nullum. vinculum fidei, nullus societatis, foederis, legum, contractuum nodus tanti
sit, quem non illis dissolvere, infringere, rumpere ius et fas sit, dummodo impug-
nentur haeretici, stabiliatur catholica, si diis placet, religio, hoc. est, opprimatur
veritas, superstitio regnet. Ni itaque ille admoveat initium, frustra impendetur,
quicquid monendo, minando, rogando, largiendo, disceptando, indulgendo tentatur,
alia provisione mala nostra indigent, acer morbus et anceps acrem et ancipitem
requirit medicinam. Induratum est cor Pharaonum, Moise opus est, qui suos Aegypto
educat, queni patienter praestolemur, quando alia non est emergendi vià. At si ille,
dices, non veniat. Nolo adeo sinistre ominari nec diffidere Deo, liberationem oppressis
promittenti: plenae sunt monumentis historiae, repressit Abrahamus liberato Lotho
Assyrios, fudit (Gedeon Moabitas, restituit libertati Judaeos Cyrus, Macabaei ....*)
quantis claruerunt victoriis! Profanas praetereo, quamvis ilae quoque illustribus
documentis non careant. Nullum est saeculum, quod non vindicem senserit ac cele-
brarit Deum, qui suos non deserit, licet aftligat.
Verum si non veniat tamen, quil tum? Lleram, quod vitare nequeo, et cum
Seneca Deo parere libertatem esse, cum Augustino meliorem tristitiam iniqua pa-
tientis quam laetitiam iniqua facientis agnoscam; audiet tamen Deus gemitus, et
quos corporaliter non eruit, eruet spiritualiter, ut eiusdem Augustini verbis utar.
Sed hoc, inquies, est dare manus. Fateor, nam inter haec extrema nullum
video medium: aut vincere aut pati, tertium nihil est. Constat hactenus nihil lega-
tionibus actum, nihil profuisse querelas, contestationes, obtestationes ludibrio vel
calumnia exceeptas, tot aunorum tributa, tantam pecuniae vim, tam prompta tamque
valida auxilia non emoliendis, sed obstinandis animis, non alliciendae benevolentiae,
sed firmandae superbiae serviisse longe dispari à maiorum nostrorum fortuna . . . .*),
qui officiis et fide erga principes ea posteris meruerunt praemia, et quae nos fide
et officiis illa nempe tuenda his cumulandis amisimus.
Habes, illustrissime domine, quae mea sit hoc rerum stàtu sententia, quam
tibi, licet non citra periculum aperire malui, quam candori et sinceritati tuae non
respondere, facturus id etiam in posterum, quoties ratio temporis et rei publicae id
permittet. Deus, in cuius manibus cor regis esse scimus, flectat mentem ct volun-
tatem principis nostri ad colendam iustitiam, praestandam fidem, ut sub imperio
ipsius pacatam et commodam vitam agere nobis liceat, concedatque benignus, ut
Archiv Cesky XXVII. 42