EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

89

revertitur et suo vero capiti reunitur. Hujus vero reunionis exstitit iste modus: Cives siquidem praefatae civitatis grave jugum, quod eis Henricus dux Slesiae dictus de Javir, eorum tunc dominus, injuste saepius impo- suit, ferre noluerunt, ad Wenceslaum, Joannis regis primogenitum, tunc in Francia constitutum, legatos miserunt. Qui heres juvenis urbem G. tutamini Joannis regis recommisit. (Chr. А. В.)

O kúpení města Gorliez. List knieZete Henrycha Javorského, Ze mésto Gorlicz s jeho příslušenstviem prodal mocně králi Janovi českému 1329. (A. K.)

In nomine domini Amen. Nos Henricus D. gr. dux Slesiae, dominus de Furstenberch et in Jawor, recognoscimus, quod deliberatione matura et consilio diligenti nobis cum amicis quoque et fidelibus nostris praehabitis, eorum favore et consensu expressis accedentibus, civitatem nostram et terram Goerlitz, quam ab Imperatoribus aut Romanis regibus nos et praedecessores nostri recipere consuevimus, cum omnibus suis juribus et pertinentiis, quocunque vocentur nomine aut quibus- cunque consistant, exceptis Lubano civitate et territorio ejusdem civitatis, Lesna oppido forensi, Czaychow et Sweta castris cum suis appendiciis, nominatim exceptis etiam Sarow civitate, Trybul et Prybuz castris et oppidis, cum omnibus suis juribus, dominiis et pertinentiis, omnibus feudis et feuda- libus, quae in terra Lusatiae habere dignoscimur, expressis et non expressis, principi magnifico, domino Joanni B, et P. regi ae L. comiti, sororio nostro carissimo, vendidimus. -et in alia bona, vitae nostrae duntaxat possidenda temporibus, mutua- vimus, nobisque de medio sublatis, relietis per nos heredibus, expressis vel non expressis, et actione quibuslibet remotis, ad regnum Boemiae libere reversura, etiamsi castrum aliquod in bonis eisdem nostris instauraverimus laboribus ac expensis: Trautenow vid. et Curiam cum omnibus suis appendiciis, bonis feudalibus et hominibus, salvis omnibus eorum, qui ad nos pervenerunt juribus; in etiam, quod nec collectam nec steuram generalem, quae berna vulg. dicitur, de eisdem, nisi per regem ipsum aut suos officiales imposita fuerit regno Boemiae, et tunc taxationem illam; quae colligitur in Boemia, recipere debe- amus, secumcommutavimus, ipsas sibi, heredibus ac successoribus suis, Boemiae regibus, jure hereditario praesentibus testibus subnotatis nostro, heredum ac successorum nostrorum nomine


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile