Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
non de iure. Postguam vero graciam regis est adeptus, episcopus Olomucensis est
effectus! et sic de inimicis suis honorifice triumphavit.
CAPITULUM X.
*De bello duorum regum Romanorum et de victoria regis Boemorum.**
Regum? duorum Romanorum, videlicet Ludevici? de Bavaria et Friderici de
Austria dampnosa contencio, que octo annis totam Almaniam graviter oppressit,
hoc anno interveniente conflictu durissimo conquievit. Nam hii duo reges
fortissimis coadunatis exercitibus, iuxta opidum Muldorf* situm in diocesi
Salczburgensi? pariter convenerunt et in die beati Wencezslai martiris? acerrimum
prelium commiserunt. Porro Ludwicus regem Boemie, Henricum ducem Bavarie,
generum eius, ac Bernhardum, ducem Slesie, habuit pro sua parte, comitum vero
et nobilium de diversis partibus exercitus fuit magnus. Fridericus eciam cum
fratre suo, duce Austrie, de diversis regnis exercitum habuerunt copiosum.
Cumque isti exercitus ex adverso contra se iacerent, irruit spiritus fortitudinis in
regem Boemie et regem Ludevicum incitat ad prelium universumque exercitum
iubet in crastino esse paratum. Mane facto munitus sacrosancte eukaristie sacra-
mento, missa completa bellum cum suis viriliter inchoat feliciterque consumat,
triumphum reportat. Haut dubium, quin sanctus Wencezslaus, Boemorum patro-
nus, cum suo affuerit presidio, in cuius festo princeps sue patrie pro vita, pro pace
et pro patria dimicavit in hoc bello durissimo, quod fere die duravit integro*.
Fridericus rex cum suo fratre capitur magnaque pugnancium occiditur multitudo.
Sic itaque Lodevicus rex divino fretus auxilio ex opitulacione regis Boemie hac die
palmam victorie de hostibus obtinet gloriose. De parte utriusque exercitus MC viri
in loco prelii mortui sunt inventi, equorum tria milia sunt occisa. Et ibidem
Plichta*, baro strennuus, Boemus est occisus. De exercitu Friderici preter inter-
fectos MCD viri nobiles sunt capti et reliqui fugierunt. Fridericus rex per regem
*-* PI dest HW
videlicet Ludevici P | Luduici videlicet H laes. W
Muldorf P | Mulendorf H las. W
Salczburgensi P | Salburgensi H W
integro PW l tota H
interfectos P l interfectos in prelio HW
1) Johannes dictus Volek (41351), episcopus Olomucensis die 27^ m. Martii a. 1334 factus est. Ad res praecedentes cf. Spévdcek,
Jan Lucemburský, p. 313-315, 364.
2) Regum...gubernacula recommittit. | secundum ChronAR l. II, cap. 11, p. 262b-264a
3) Die 28^ mensis Septembris.
4) Dominus castri Zerotín, qui in torneamentis laudem sibi comparavit.
- a0 an ow
102