EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

122 Genmer, Goldene Bulle, 11. Teil. [1I, 2.

se relinqueret in annis etatis debite defectum pacientes, ex- tune senior frater eiusdem morientis seu defuncti fidelis tutor et administrator eiusdem iuvenis, ad quem prescripta iure devolventur, esse debet, donec ad etatem legitimam ipsum continget pervenire, et eadem assecuta dignitatem, vocem, ius, auctoritatem et potestatem eleccionis Romani regis et omnia ae singula alia ab ipsis dependencia idem tutor sine difficultate, renitencia et exceptione contraria debebit et tene- bitur iuveni suo fratrueli protinus assignare. Etatem quoque legitimam pro habicione et regimine vocis, iuris, auctoritatis et potestatis in electione Romani regis decem et octo annorum censeri statuimus et haberi. In principatibus vero gubernandis etatem per leges divorum imperatorum et regum Romanorum predecessorum nostrorum recolende memorie diffinitam decre- vimus omnimode observandam. Preterea, ne super voce, iure, auctoritate et potestate eleccionis huiusmodi et ducatu, prin- cipatibus ae officio archimarescallie predictis ullo umquam tempore futuro* dubia oriri, scandala suscitari seu novitates attemptari valeant, imperiali auctoritate ct de imperatorie potestatis plenitudine declaracionem nostram modo prescripto auctorizamus, approbamus, ratificamus et de certa sciencia in omnibus et singulis suis punctis, clausulis, sentenciis et articulis confirmamus, supplentes nichilominus de prefate imperatorie potestatis plenitudine omnem defectum, si quis in premissis ex defectu verborum, sentenciarum obscuritate, obmissione solempnitatis seu alio quovis modo nunc aut futuris temporibus inveniretur admissus, eciam si quacumque lege vel statuto publico aut privato plenam et expressam de his in presenti litera de iure fieri oporteret quomodolibet mencionem. Quibus omnibus et singulis, in quantum premissis vel eorum alicui contraria esse possent aut preiudicium ali- quod generare, de prescripte imperatorie potestatis plenitu- dine omnimode derogamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hane nostre infeudacionis, auctorizacionis, approbacionis, ratificacionis et confirmacionis paginam infringere vel ei ausu temerario quomodolibet contraire, sub pena mille marcarum puri auri, quas ab eo, qui contravenire presumpserit, irre-

a) futura Wr,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile