Text view
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
110 Seumer, Goldene Bulle, II. Teil. [1L 2
eb secularium sano accedente consilio, ex certa scientia statuimus et in
presenti lege perpetuo valitura sanccimus: quod predicti cives et sub-
diti eis, quibus subsunt, taliter illudentes in omnibus terris, locis et
provinciis sacri imperii a presenti die imposterum civitatum, quarum
cives tali fraude recipisse? procurant vel hactenus procurarunt, iuribus
et libertatibus in nullo penitus potiantur, nisi ad huiusmodi civitates
corporaliter et realiter transeuntes ibique larem foventes continue et
vere, ac non fictem? residentiam facientes debita onera et municipalia
subeant munera in eisdem. Si quis vero contra presentis nostre legis
tenorem recepti sunt vel fuerint imfuturum, illorum receptio omnium
careat firmitate, et recepti, cuiuscumque condicionis, dignitatis aut status
existant, in nullo casu penitus sive causa civitatum, ab quas? recipi se
procurant, iuribus vel libertatibus gaudeant quomodolibet vel fruantur,
non obstantibus quibuscumque iuribus, privilegiis vel consuetudinibus
observatis quantocumque tempore et obtentis, quas et que, in quantum
presenti nostre legi obviant, presentibus ex certa scientia revocamus de
predicte imperialis plenitudine potestatis omnique carere decernimus
robore firmitatis, circa premissa omnia principum, dominorum et aliorum
hominum, quos taliter deseri contigit vel contiget inposterum, iuribus
circa personas et bona subditorum quorumcumque ipsos sepedicto modo
deserentium semper salvis. Hos nichilominus, qui sepedictos cives et
subditos alienos recipere contra presentis nostre legis dispositionem
presumpserint vel recipere in preterito presumpserunt, si eos omnino
non dimiserint infra mensem post intimationem presentium eis factam,
penam centum marcharum auri puri pro transgressione huiusmodi
totiens, quotiens deinceps factum fuerit, incurrere decernentes, quarum
medietas imperiali fisco nostro, reliqua vero dominis illorum, qui reeepti
fuerint, irremissibiliter applicetur.
Dis verkündent wir üch unde getruwent üch óch, das
ir unsers herren des keysers gebot haltend. Tetend ir des
nüt, so wissent, das ir verfallen werent die pene, als da vor
bescheiden stat. Bitten wir üch, daz ir uns uwere entwürt
enb(ietend)?, das wir unserm herren dem keyser uwern willen
künnent enbieten.
Datum in Sletzstat in vigilia puri(ficationis) beate Marie
virginis, Datum in Sletzstat in vigilia puri(ficationis) beate
Marie virginis *.
a) fo Dr. b) Ent Or. ©) Datumvermerf doppelt im Or,
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile