1073
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
106 Seumer, Goldene Bulle, II. Teil. (I, 2.
tribunal seu cuiusvis alterius preterquam archiepiscoporum Magunti-
nensis, Treverensis et Coloniensis et iudicum suorum iudicium citari
potuerint temporibus retroactis vel trahi seu vocari debeant perpetuis
inantea temporibus sive possint, sicut preteritis invenimus temporibus
observatum. Quod si contra presens edictum nostrum predictos eccle-
siarum "reverensis, Maguntinensis seu Coloniensis subditos vel eorum
aliquem seu aliquos ad cuiuscunque instantiam seu ad culuscunque
tribunal pro quacunque causa criminali, civili vel mixta seu quocunque
negocio extra territorium, limites seu terminos dictarum ecclesiarum
vel alieuius earum citari contingeret, comparere vel respondere minime
leneantur, et citatio ac processus et sentencie interlocutorie vel diffi-
nitive contra non venientes a talibus iudicibus extraneis late vel facte,
fiende vel ferende necnon precepta et premissorum executiones et omnia,
que ex eis vel aliquo eorum quomodolibet sequi, attemptari possent
vel fieri, irrita decernimus eo ipso. Adicientes expresse, quod nulli
comiti, baroni, nobili, feudali, vasallo, castrensi, militi, clienti, civi,
rustico, nulli demum persone ecclesie huiusmodi subiecte seu eius incole,
cuiuscunque status, dignitatis vel conditionis existant, a processibus,
sententiis interlocutoriis et diffinitivis sive preceptis archiepiscoporum
et ecclesiarum huiusmodi vel suorum officiatorum temporalium aut
executionibus eorundem contra se in archiepiscopali seu officiatorum
predictorum iudicio factis aut latis, habitis vel ferendis inantea vel
fiendis ad quodcunque tribunal aliud liceat appellare, quamdiu in
archiepiscoporum predictorum et suorum iudicio querulantibus non
fuerit iusticia denegata. Appellationes contra hoc factas non recipi
statuimus cassasque et irritas nunclamus. In defectu vero 1usticie
predictis omnibus ad imperialem duntaxat curiam et tribunal seu
iudicis immediate in imperiali curia pro tempore presidentis audien-
tiam, et eciam eo casu non ad quemvis alium iudicem sive eciam
delegatum hiis, quibus denegata fuerit iusticia, liceat appellare. Quic-
quid vero contra premissa factum fuerit, sit irritum eo ipso. Eandem
constitutionem virtute presentis legis nostre imperialis ad illustres
comitem Palatinum Reni, .. ducem Saxonie et marchionem Brandem-
burgensem, principes electores seculares sive laicos, heredes, successores
et subditos eorum plene extendi volumus sub omnibus modis et con-
ditionibus, ut prefertur.
(XIII) Item: Preterea statuimus et hoc imperiali perpetuo
sanccimus edicto, quod universa privilegia et littere quibuscunque
personis, cuiuscunque status, preminentie vel dignitatis existant, seu
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile