1073
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
104 Zeumer, BGoldene Bulle, II. Teil. (IT, 2.
rator semper augustus et Boemie rex.ÿ Ad perpetuam rei
memoriam.
Licet alias in solempni curia Nurembergensi cum consilio
et in presentia venerabilium ecclesiasticorum et illustrium
secularium principum electorum omnium ac aliorum principum,
comitum, baronum, procerum, nobilium ac magnatum plures
leges et constitutiones imperiales modernis ac futuris tem-
poribus oportunas edendas duxerimus et solempniter promul-
gandas, quibus imperii sacri subditos ligari constat universa-
liter singulos et singulariter universos, tamen ad insignem
Coloniensem eeclesiam, notabile membrum Romani imperii,
specialis gerentes amoris affectum, et venerabilem Wilhelmum
eiusdem archiepiscopum sacri imperii per Itatiam archican-
cellarium, principem ac devotum nostrum dilectum, meritis
eius hoc rite poscentibus, favore prosequentes et gratia singu-
lari, quasdam ex legibus antedictis, quas conditioni ecclesie
prefate potissime convenire prospeximus, ad eandem specia-
liter reflectentes ecclesiam in perpetuum privilegium eidem
ecclesie et archiepiscopo suo, qui est et qui pro tempore
fuerit, duximus concedendas, decernentes et auctoritate impe-
ratoria de imperialis eciam potestatis plenitudine presenti
edicto perpetuis valituro temporibus ex certa scientia sanc-
cientes, ut ecclesia et archiepiscopus antedicti huiusmodi
legibus, quas presentibus de verbo ad verbum inseri plene
mandavimus, libere gaudeant perpetuo et fruantur, et ecclesie
ac archiepiscopi predietorum subditi, cuiuscunque dignitatis,
status aut conditionis existant, ad earum observantiam incon-
vulsam non solum eo modo, quo hiisdem legibus universi
sacri imperi subditi ligari noscuntur, verum eciam presentis
nostri privilegii imperialis ac decreti virtute perpetuis tem-
poribus teneantur. Tenor autem legum ipsarum per omnia
sequitur in hee verba:
(LX) Presenti constitutione imperpetuum valitura statuimus ac
de certa scientia declaramus, quod successores nostri Boemie reges
neenon universi et singuli principes electores ecclesiastici et seculares,
qui perpetuo fuerint, universas auri et argenti fodinas atque mineras
stanni, cupri, ferri, plumbi et alterius cuiuscunque generis metalli ac
eciam salis tam inventas quam inveniendas imposterum quibuscunque
temporibus in regno predicto ac terris et pertinentiis eidem regno
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile