1073
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
II, 2.] Gert. Cap. XXX. XXXI. 47
exemptum a talibus aut eciam aliis guibuseumgue, gue solvi
in suscepcione feudorum huiusmodi consuevissent. Predicta-
rum insuper sexaginta trium marcarum et fertonis divisionem
faciet magister curie imperialis sive regalis hoc modo: primo
enim decem marcas pro semet ipso reservans dabit cancel-
lario imperialis sive regalis curie decem marcas, magistris
notariis dictatoribus tres marcas et sigillatori pro cera et
pergameno unum fertonem, ita videlicet, quod cancellarius
et notarii principi recipienti feudum non ad aliud quam ad
dandum sibi testimonialem recepti feudi seu simplicis investi-
ture litteram sint astricti.
3. Item dabit magister curie pincerne de Lymburg de
prefata pecunia decem marcas, magistro coquine de Nortem-
berg decem marcas, vicemarescalo de Papenheim decem
marcas et camerario de Falkenstein decem marcas; tali
tamen condicione, si ipsi et eorum quilibet in huiusmodi
curis solempnibus presencialiter assunt in suis officiis mini-
strando. Si vero ipsi vel aliqui eorum absentes fuerint,
extune officiales imperialis sive regalis curie, qui talibus
presunt officiis, eorum, quorum supplent absenciam, singuli
singulorum, sicut vicem nomenque et laborem sufferunt, sic
lucrum et commoda reportabunt.
4. Dum!) autem princeps aliquis equo vel alteri bestie
insidens feuda sua ab imperatore recipit vel rege, equus ille
seu bestia, cuiuscumque speciei sit, debetur superiori mare-
scallo, id est duci Saxonie, si presens affuerit, alioquin illi
de Papenheim eius vicemarescallo aut illo absente imperialis
sive regalis curie marescallo.
[Cap. XXXI.]
Cum sacri Romani celsitudo imperii diversarum nacionum
moribus, vita et ydiomate distinctarum leges habeat et guber-
nacula moderari, dignum est et cunctorum sapientum iudicio
censetur expediens, quod electores principes, ipsius imperii
columpne et latera, diversorum ydiomatum et lingwarum
differenciis instruantur, ut plures intelligant et intelligantur
1) Dal. das Weistum des Pfalzgrafen Ruprecht I. vom 6. Dezember
1355, Urkunden Tr. 15.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile