1073
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
32 Seumer, Goldene Bulle, 11. Teil. (I1, 2.
vulgariter appellari, quoniam igitur patrocinari non debent
alicui fraus et dolus, de imperatorie potestatis plenitudine,
omnium principum electorum ecclesiasticorum et secularium
sano accedente consilio, ex certa sciencia statuimus et pre-
senti lege perpetuo valitura sanecimus: quod predieti cives
et subditi eis quibus subsunt taliter illudentes in omnibus
terris, locis et provinciis sacri imperii a presenti die impo-
sterum civitatum, in quarum cives tali fraude recipi se® pro-
curant vel hactenus procurarunt, iuribus et libertatibus in nullo
pociantur, nisi ad huiusmodi civitates corporaliter et realiter
transeuntes ibique larem foventes continue et vere, ae non
ficte residenciam facientes debita onera et municipalia sube-
ant munera in eisdem. Si qui* vero contra presentis nostre
legis tenorem recepti sunt vel fuerint in futurum, illorum
recepcio omni careat firmitate, et recepti, cuiuseumque con-
dicionis, dignitatis aut status existant, in nullo casu penitus
sive causa civitatum, ad quas recipi se procurant, iuribus vel
libertatibus gaudeant quomodolibet vel fruantur, non obstanti-
bus quibuscumque iuribus, privilegiis vel consuetudinibus ob-
servatis quantocumque tempore et obtentis, quas et que, in
quantum presenti nostre legi obviant, presentibus ex certa
sciencia revocamus de predicte imperialis plenitudine pote-
statis omnique carere decernimus robore firmitatis, circa pre-
missa omnia principum, dominorum et aliorum hominum,
quos taliter deseri contigit et continget in posterum, iuribus
circa personas et bona subditorum quorumcumque ipsos
sepedicto modo deserencium semper salvis. Hos nichilo-
minus, qui sepedictos cives et subditos alienos recipere
contra presentis nostre legis disposicionem presumpserint vel
recipere in preterito presumpserunt, si eos omnino non dimi-
serint infra mensem post intimacionem presencium eis factam,
penam centum marcarum? auri puri pro transgressione huius-
modi tociens, quociens deinceps factum fuerit, incurrere
decernentes, quarum medietas imperiali fisco nostro, reliqua
vero dominis illorum, qui recepti fuerint, irremissibiliter
applicetur.
a) recipisse Arg. |. 3. b) quis Arg. 1. 2. 3. €) penam centum
marcarum nur in Árg. 1.2.3; centum marcarum C. T; centum marcas
0 e librigen.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile