1004
Francouzská Hussitica
Author | Augustin Neumann |
---|
Date | 1923 |
---|
Language | Czech |
---|
View options
Show: - Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
accedamus, negue locus hic predicacionis est. At vero res ipsa
ostendit, guid ex ea elicere potestis. De prorogacione vero termini
nichil pro illa die actum est, nisi guod freguenter et dominus im-
perator et domini cardinales ac eciam deputati locis diversis con-
veniebant, nunc in Predicatoribus, nunc Minoribus, nunc Augusti-
nensibus, nunc maiori basilica. Quid autem continget, statim audietis.
Die autem Lune adveniente, que fuit XIX huius mensis Octobris
de mane iterum dominus imperator per interpositas personas suppli-
cari fecit pro prorogacione amplioris termini. Insuper et ambassia-
tores Francorum regis christianissimi, consideratis ergo supplica-
cionibus prefatis, necnon et dominorum ducum Burgundie, Sabau-
die et Venetorum ac eciam dominorum imperii electorum, conclusum
fuit prefatum terminum usque ad octo dies prorogari, quibus diebus
octo durantibus, deputati huius.sacri concilii de ampliori termino
ad summandum dominum nostrum papam prorogantes [determina-
bunt et reserunt]9 taliter tamen, quod per sacrum concilium non
amplius summabitur, sed per prefatos principes supplicantes. Quod si
eorum mor icionibus, exhortacionibus et summatis intercessionibus ac-
quiescere noluerit, ex nunc prout ex tunc, et ex tunc prout ex nunc
omnes predicti principes sacro concilio ad hoc decretum factum de
suspensione acceptant promittere, non amplius supplicare ym[m]o cum
concilio una (sic) viriliter et rigide procedere, stante tamen decreto
in suo vigore, sed usque ad terminum exequcionis, ym[m]o et quid-
libet factum fuit in isto concilio sive decretorum sive causarum
evocacionibus sive que[libet| (sic) alia huc usque remaneant et in
perpetuum valitura et ad maiorem roboris firmitatem ordinatum
est hiis octo diebus per premissos supplicantes ambassiatores iura-
mento firmari et roborari, Unum per ista scripta proposui, licet
distans satis a materia, et quod manu grata suscipietis, atque
utinam sic contingat, ut audivi eciam ab imperatore. Reliquum
vero, quid hiis octo diebus futuris continget per primum occurrentem
aperiam et, ut vulgariter loquar, ore aperto locutus est dominus
imperator inter hos deputatos post securitatem termini prorogacionis
habende: „Nova“, inquit ipse, ,eciam certa habui, fratrem meum
regem Francie per totum istum mensem Octobris venire Lugdunum.
Voio dare operam vestro auxilio mediante,*9 dominis cardinalibus
et ceteris loquéns, ,pacem illi inclytissimo regno procurare et sic
interponere vices, ut, concordia facta, omnes vivamus in pace.
Proposui ire, dum predictus rex advenerit ad propinquiorem villam
prope Lugdunum que imperialis fuerit, dehinc et Anglorum regem
à) in margine.
b) mediente.
145
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile