Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
incendiis? et Jhesus Christus in templo invenit vendentes et emen-
tes, non templum incendebat, sed facto flagello de funiculis, eos
eiecit ac pie correxit. Diffaveo tibi, quod ita a veritate exorbitasti.
Noram certe ex relatu, te esse virum magni concilii, utinam in
bono! sed, proh dolor!, talentum tibi creditum non posuisti ad ne-
gociatorem, sed, heu, in sudario. Sudarium enim est vestis mor-
tuorum. Totam enim intencionem ostendis ad nova peccata mor-
talia perpetranda in novis homicidiis, rapinis, incendiis, pauperum
oppressionibus, ita, ut omnis sanguis a iusto Abel ad dampnacio-
nem Johannis Hus, qui est effusus super terram super fe et gene-
racionem Hussitarum, veniat. Ideo domus vestra deserta. Nonne
Praga, civitas regalis deserta est in magna parte? Et civitates alie
regni Bohemie? O, PragaP olim civitas fidei, civitas sapiencie, nunc
oppidum perfidie, magistra errorum! Unde hoc?, quia non erubuisti
manum tuam mittere in cristos Domini, non expavisti persequi ad
te missos de civitate in civitatem. Ideo domus vestra deserta, Mi-
rari non sufficio, te degenerare a christianorum sanguine et fide-
lium. In ecclesia sancta, orthodoxa sunt sancti innumeri, qui signis
claruerunt, prodigiis choruscarunt, qui ritum ecclesie in missarum
solemniis et aliis servaverunt, quem tu detestaris, novis figmentis
et supersticionibus gaudes, confessionibus fidelium non acquiescis,
laici tui, quod a seculo non est auditum, officio sacerdotali se in-
gesserunt, predicando, baptizando et alia sacramenta temere minist-
rando. Dic unum de secta tua dampnabili, qui sanctitate fuerit
suffultus, qui signis claruerit et prodigiis? Non video alia signa
secte tue, nisi homicidia, rapinas et oppressiones innocentum, cum
omnes leges, scilicet divine, mosayce, canonice et imperiales cla-
ment, unicuique reddere, quod suum est. Unde Praga vestra, unde
Bohemia vestra regem abiecistis, heredem repulistis, alios / ex-
pulistis et alienas hereditates usurpastis? Reddite ergo, que sunt
cesaris, cesari, et que sunt Dei, Deo. Dicis enim: „Domino primo“,
quod Deus te elegit et misit proponere populo verbum Dei. Unde
venisti ministrari, non ministrare, cum Christus dicat: ,Principes
gencium dominantur eorum,^! vos autem non sic. Si enim te Deus
elegit, fac fratres eleccionis. Unde Christus: ,£go vos elegi, ut vos
eatis et fructum afferatis.*2 Secundum apostolum fructus autem
spiritus sit, pax autem gaudium, caritas, benignitas, bonitas. Ubi
! Sv. Mat. XX, 25.
? Sv. Jan XV, 16.
a)In marg.: ,Quia ipsa non peccavit."
b) In marg.: „Planctus super Pragam".
©) Ibid.: „Mirabile, quod fecerunt sequentes Procopium."
107
982