[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
|
---|
[4] |
290 JUS REG. MONT. LIB. IV, CAP. 20.
|
---|
[5] |
$ 8. Sed certe litigantes tenentur, provida deliberacione
|
---|
[6] |
ponsare, ne ipsos contingat frustratorie appellare, gravando se
|
---|
[7] |
ipsos inanibus laboribus et expensis. § 9. Unde si aliquem a
|
---|
[8] |
judice ob gravamen appellare contingeret, ante gravamcn non
|
---|
[9] |
appelletur. Nam regulariter appellacio interposita ante gravamen
|
---|
[10] |
nulla est, quia appellator? semper debet talem causam? appella-
|
---|
[11] |
cioni assignare, que, si forte probata, deberet legittima reputari.
|
---|
[12] |
Nequaquam crit a quibuslibet judicancium verbis comminatoriis
|
---|
[13] |
appellandum; quid enim oberit conatus judicis, si injuria nullum
|
---|
[14] |
sequetur effectum? § 10. It ideo ab omni gravamine appellari
|
---|
[15] |
non licet, nisi ab eo tantum, quod fit in prejudicium juris illius,
|
---|
[16] |
qui appellat; nec ad appellandum quemquam trahere debet propria
|
---|
[17] |
voluntas, sed necessitas litigancium importuna, cum appellacionis
|
---|
[18] |
non sit romedium ad defensionem iniquitatis, sed ad presidium
|
---|
[19] |
innocencie institutum. Et bene puniendi sunt inique ct frustratorie
|
---|
[20] |
appellantes. $8 11. Ab his autem gravaminibus legittime poterit
|
---|
[21] |
appellari: si judex aliquem in jus vocaverit tempore feriato aut
|
---|
[22] |
modum exequendo excedat vel justiciam facere recuset, ac in
|
---|
[23] |
multis casibus his similibus, prout necessitas litigancium edocebit.
|
---|
[24] |
Eodem modo erit gravamen juratorum, si quem indebite grava-
|
---|
[25] |
verint, appellandum. Sed alio modo a sentenciis juratorum appel-
|
---|
[26] |
labitur, ut statim inferius apparebit. Nec debent sibi Judex ct
|
---|
[27] |
jurati pro injuria reputare, quod viotus in defensionem juris sui
|
---|
[28] |
ad appellacionis beneficium convolavit.
|
---|
[29] |
IIT. S 12. Jure autem montanorum hoc modo a sentenciis
|
---|
[30] |
juratorum appellatur: lata sentencia statim ille, contra quem lata
|
---|
[31] |
est, antequam ad alios actus divertat vel ab illo loeo recedat,
|
---|
[32] |
appellet. Amovemus illam consuetudinem, ut stet fixus nec
|
---|
[33] |
pedem audeat amovere. Gencraliter autem reprobamus omnem
|
---|
[34] |
^i Corr. statt appellacio; appellans W, E, V. k) sve Zus. W, E, V,
|
---|
[35] |
1) appellacionibus Pei, Sch, Jir. m) Erg. wie Jir.
|
---|
[36] |
© $ 12. Vgl IV, 11, § 10.
|
---|
[37] |
|
---|