EN | ES |

Facsimile Lines

82


< Page >

[1]
428

[2]
piam fidelis utriusque sexus in vila vel in morte in rebus mobilibus racione testamenti quid-
[3]
quam prefatis dominis priori, custodi, scolastico et capitulo legaverit communiter vel divisim,
[4]
hoc eis plene cedere debet; quidquid autem in agris areis vel de agris vel areis legatum
[5]
fuerit, hoc dominus episcopus et sui successores habebunt, nulla consuetudine iuris vel facti
[6]
obstante. Eo tamen salvo, quod omnia testamenta universaliter, in quibuscunque rebus
[7]
consistanl, pro dicto capitulo per cives civitatis Lulhomyslensis intra muros facta, prefati
[8]
domini et capitulum integre pro se retinebunt. Item pratum in Nicolez, quod in literis
[9]
divisionis bonorum occasione pittancie predicto capitulo fuit scriptum et assignatum, dominus
[10]
episcopus el sui successores oblinebunt et mediam partem molendini in Lauterbach, pro
[11]
mensa episcopali in prefatis literis divisionum deputatam, ex legittima in canonica permuta-
[12]
cione pro dicto prato in Nicolcz, ad invicem facta, prefatum capitulum debet habere ac
[13]
pacifice possidere. ltem iudices in bonis capituli residentes omnes et singulos cum pleno
[14]
dominio ac iure tamquam alios suos subditos prefatum capitulum obtinebit, quibus dominus
[15]
episcopus aul. sui successores nichil imperare aut ab eis quidquam exigere poterit, preter
[16]
quam necessitate urgente, quod pro defensione ecclesie et capituli, necnon bonorum eorundem
[17]
ad requisicionem dicli domini episcopi aul successorum suorum dictum capitulum ad ser-
[18]
viendum in equis debet mittere sine contradiccione iudices prelibatos. Ilem fluvium dictum
[19]
Desna, sicut est in literis divisionis bonorum ipsi capitulo scriptus et deputatus, ita liberum
[20]
sine quovis impedimento usque ad ripas fluvii dicli Trsczenicze, qui est pro mensa domini
[21]
episcopi deputatus, debet iugiter possidere. Et si umquam sepefali domini de capitulo dictum
[22]
fluvium Desna ad suum anliquum meatum vel ripas veteres reducere voluerint, ad hoc
[23]
dominus episcopus et sui successores debent consentire. Item omnes litere, videlicet. bulle
[24]
et privilegia fundacionis, ereccionis episcopatus, liberlatum ac emmunitatum ecclesie predicte
[25]
alque alie quecunque sacrum (?) domini episcopi el capituli communiter concernenles vel
[26]
concernencia in communi carlhophilaceo in sacristia debent reponi et servari, de quibus
[27]
dominus episcopus et sui successores unam clavem habebit et aliam capitulum, sic tamen,
[28]
quod tempore necessitatis vel alias communis utilitatis prefate ecclesie vel una ipsarum, que
[29]
ad imminens factum erit vel erunt necessarie, ipsi domino episcopo el successoribus suis
[30]
neenon et capilulo :sine difficultate exponentur et presententur. liem ommes laxe, scilicet
[31]
pro decima papali, legatis sedis apostolice vel visitatoribus aut alie quecunque, quas futuris
[32]
temporibus in diocesi Luthomyslensi fieri contigerit, de consilio et scitu capituli Luthomy-
[33]
slensis sunt tractande et expediende, caritativo subsidio duntaxat excepto, quod dominus
[34]
episcopus iure canonico sibi concedente tempore necessitatis a subditis suis poterit postulare.
[35]
Item, ut tam virluosi facli pii ac laudabilis operis jugis memoria tam presenti etati quam
[36]
future posteritati clarius innotescat, presentibus digne existit insertum, qualiter prefatus
[37]
reverendus in Christo pater et dominus, dominus Johannes episcopus modernus Luthomy-
[38]
slensis, preteritarum, presencium el futurarum licium, questionum et controversiarum inter
[39]
ipsum et predecessores suos ab una, et capitulum suum predictum hactenus habitarum parte
[40]
ex altera, materiam et semitem summo opere amputare et inlimis desideriis summo sup-
[41]
primere affectans pacisque tranquille. desiderata comoda inserere et plantare, et ut inter

[42]
|
[43]
|
[44]
|

[45]


Text viewFacsimile