[1] |
|
---|
[2] |
nichilominus ex tirannica non modo machinacione sed eciam hostili et gravi oppressione
|
---|
[3] |
quorundam potentum invenimus omnia bona mense nostre preda nudala, et insuper prioribus
|
---|
[4] |
debita nova non pauca superaddita. Quapropler in angustiis mullis constituti antedictum
|
---|
[5] |
venerabile capitulum nostrum super premissis consulimus confidenter. Et quia discretus vir
|
---|
[6] |
Wenceslaus, quondam iudex provincialis Czwittavie, nunc vero civis Olomucensis, ut fide-
|
---|
[7] |
digna relacione accepimus, predecessori nostro et ecclesie non solum fideliter sed eciam
|
---|
[8] |
utiliter deservivit, eundem exhorlati sumus, ut nobis subveniret eo, quod omnes census,
|
---|
[9] |
redditus et proventus nobis hac vice provenientes ad solucionem debitorum eciam nunc
|
---|
[10] |
solvendorum minime sufficere poterunt. Qui votis nostris gratuite annuens nobis ducentas
|
---|
[11] |
marcas moravicales grossorum pragensium in paralis et numeratis pecuniis mutuavit, ita ut
|
---|
[12] |
easdem sibi aut infrascriptis in(ra duorum annorum terminum, a festo sancli Viti nunc
|
---|
[13] |
venturo computando, in civitate Olomucensi integraliter persolvamus. Exhibens se insuper
|
---|
[14] |
pro posse ad quevis beneplacita nostra. Quapropler eidem Wenceslao et heredibus suis
|
---|
[15] |
necnon ad manus Michahelis dicti Polez, soceri sui, civis Olomucensis, bona fide promittimus,
|
---|
[16] |
easdem ducentas marcas inlegre persolvere infra tempus memoratum, videlicet duorum
|
---|
[17] |
annorum spacium a festo sancli Vili nunc instanti computando. In reconpensam vero
|
---|
[18] |
sérviciorum suorum predecessori noslro el ecclesie exhibilorum, ac nobis inposterum auctore
|
---|
[19] |
deo exhibendorum, de connivencia et expresso consensu antedicli venerabilis nostri capituli
|
---|
[20] |
dicto Wenceslao Chwalkowicz, nostram et ecclesie villam, cüm cvria allodiali ac^ censibus,
|
---|
[21] |
proventibus, pertinenciis, culpis, emendis et ulililatibus universis commisimus et commitlimus
|
---|
[22] |
per presentes, per eundem ulendam regendam et ulifruendam dicto tempore, ex nostra
|
---|
[23] |
gracia speciali. Si vero infra dictorum duorum annorum spacium diclo Wenceslao, aut aliis
|
---|
[24] |
supranominatis, antedictas ducentas marcas non solveremus ut promisimus, extunc inantea
|
---|
[25] |
dictus Wenceslaus aut alii supranominati licito poterunt et debebunt dictam villam Chwal-
|
---|
[26] |
kowicz cum suis obvencionibus et pertinenciis universis, berna regali dumtaxat excepta,
|
---|
[27] |
tenere in pignore, quousque sibi vel aliis superius denolatis antedicte ducente marce eciam
|
---|
[28] |
cum dampnis, expensis et impensis obinde racionabililer faclis fuerit plenarie satisfactum.
|
---|
[29] |
Insuper dictus Wenceslaus tempore regiminis dicte ville homines ipsos ultra consuetum
|
---|
[30] |
censum gravare non debebit. Et si edificia curie id exposcerent, extunc eadem restaurare
|
---|
[31] |
poterit de certa sciencia iudicis et scabinorum ville supradicte et quidquid impenderit, sibi
|
---|
[32] |
restitui debebit. Cumque ad requisicionem nostram vel successoris nostri debuerit dictam
|
---|
[33] |
villam resignare, tenebitur curiam tam estivalibus quam hiemalibus seminimus relinquere
|
---|
[34] |
seminatam, necnon equos, pecora et pecudes in ea estimacione et numero dimiltere, prout
|
---|
[35] |
sibi tradita et commissa fuere, aut pecunias pro earum valore persolvere congruentes. Et
|
---|
[36] |
nos Johannes de Malesicz prepositus et capitulum ecclesie Olomucensis recognoscimus, omnia
|
---|
[37] |
et singula expressata superius de nostris sciencia voluntate et consensu esse facla eisque
|
---|
[38] |
in testimonium el robur virtute presencium consentimus. Et ideo eciam sigillum capituli
|
---|
[39] |
nostri unacum sigillo dicti domini episcopi presentibus est appensum. Et quicunque presentes
|
---|
[40] |
literas. de bona voluntate dicti Wenceslai habuerit, illi compelit ius omnium prediclorum.
|
---|
[41] |
Datum Olomucz anno domini MCCCXCVIII die sexta mensis Junii.
|
---|
[42] |
(Kremsierer Lehensquatern II. p. 142.)
|
---|
[43] |
58
|
---|