EN | ES |

Facsimile Lines

82


< Page >

[1]
315

[2]
mortalis celestis pontifieis cum cetibus angelicis vultus sui claritatem perhenniter contemplari.
[3]
Pontificalis vestre pietatis affectum sincerissimum, quem ad seraphicum virum beatissimumque
[4]
patrem nostrum Franciscum ferventer geritis ipsiusque sacros ordines, videlicet ordinem
[5]
nostrum et sancte Clare brachiis sincere caritatis amplecti dignatur vestra paternalis reve
[6]
rentia dignaliva, quique ex ingenita pielate vestrorum olim celebri fama conspicuorum
[7]
progenitorum super vos autem signanter superfusa Christi caritate more aque ductus
[8]
divinitus vividi in cordis vestri fonte cernitur scaturire et exinde per copiosa misercordie
[9]
opera diversorum largifluorumque beneficiorum longe lateque conspicitur derivari, ut vero
[10]
fructus cognoscilur ex arbore et arbor merito commendatur ex fructu. Summa igitur cum
[11]
gratitudine ac uberrima gratiarum actione accéptans divine nichilominus maiestali non in
[12]
merito fore credens acceptabilem, ut ab ipsis ordinibus vestra reverendissima persona asse-
[13]
quatur vicissitudinem spiritualium bonorum, ea propter ego predictorum ordinum minister
[14]
quamvis indignus vestram venerabilem personam una cum vestra genitrice predilecta nec
[15]
non et omnes vestros amicos, quacumque linea affinitatis vestram graciosam paternitatem
[16]
contingentes ad nostre paupercule religionis confraternitatem nec non el ad omnia fratrum
[17]
nostre provincie et sororum orationum suffragia in vila pariter et in morte humiliter recipio,
[18]
plenam vobis bonorum omnium spiritualium .parlicipalionem tenore presentium benigne
[19]
concedendo et efficaciter applicando ad ea, que per dictos ordines operari dignabitur cle-
[20]
mentia almi siderum conditoris, ut cum bonorum laborum gloriosus fuerit percipiendus fructus
[21]
inter illos celicolas beatissimos videlicet presules et vos ipse felix presul effectus eternaliter
[22]
mereamini dyademari. Datum apud Glacz tempore nostri provincialis capituli anno. domini
[23]
1396 in festo nativitatis virginis gloriose celebrati.

[24]
n impagine von Pulkavas Chronik in der Bibliothek des Augustinerstiftes in Altbriinn.
[25]
pag £

[26]
342.

[27]
Nikolaus Bischof von Olmüts erklärt, dass er dem Johann Kuchmeister, Burggrafen in
[28]
Mirau, einen Theil des Dorfes Mikolowits verliehen habe. Dt. Mirau 15. September 1396.

[29]
Nicolaus etc. notum facimus ete. Quod Johanni Kuchmeister burgravio nostro in
[30]
Meraw partem ville Micolowicz nos contingentem et ad nos devolulam per mortem bone
[31]
memorie Bernhardi de Witchenstein militis vasalli nostri, sine liberis defuncti. dedimus ac
[32]
presentibus damus cum omnibus juribus et pertinenciis per eum et heredes suos jure feudi
[33]
habendam tenendam et possidendam ; noslris et ecclesie nostre Olomucensis serviciis semper
[34]
salvis. In quorum etc. Datum Meraw feria VI. post exaltacionem sancte crucis anno
[35]
domini MCCCXCVI.

[36]
(Kremsierer Lehensquatern II. 126.)

[37]
40*


Text viewFacsimile