EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
243

[2]
CCLV.

[3]
Idem ecclesiam de Cejć post fugam Cumanorum consecrat, eique dotem
[4]
assignal, indulgentiasque concedit. Act. IV. Nonas Junii, 1257.

[5]
Bruno dei gratia Olomucensis Episcopus. Officii nostri requirit de-
[6]
bitum ut ea que Ecclesiis pietatis intuitu conferuntur et in dotem assignantur,
[7]
ac deputantur in plebanis et sacerdotibus iesu christo, scriptis autenticis
[8]
roboremus, ut intemeratum seruetur in terris, per quod acquiritur eterna
[9]
merces in celis. Nouerit igitur tiam presens hominum etas, quam in
[10]
christo successura posteritas, quod nos dotem Ecclesie in Cheyze, quam
[11]
post fugam Cumanorum auctore domino consecrauimus, coram nobis in
[12]
ipsius consecratione nominatam, ut eius futuris temporibus, sit magis
[13]
lucida et certa representatio, scripto presenti fecimus annotari; videlicet
[14]
mansum vnum liberum et solutum ad curiam et allodium Plebani et
[15]
alium mansum censualem et seruilem in omnibus eidem Ecclesie et Ple-
[16]
bano. Item tertiam partem decimarum vini. et frumenti, de eadem villa
[17]
Cheyze, et de villa Capaniz, que ad eandem iure parrochiali spectat
[18]
ecclesiam, et tertiam partem decime agnellorum. Has decimas plebanus
[19]
ipsius Ecclesie quicumque pro tempore fuerit percipiet annuatim. Et hec
[20]
omnia Ecclesia de Cheyze nomine dotis perpetuo possidebit, eaque in dotem
[21]
sibi tam mansos quam decimas auctoritate ordinaria confirmamus, sub ana-
[22]
thematis interminatione districtius inhibentes, nequis nominata bona temere
[23]
presumat invadere, uel uiolenter auferre, aut quoquo modo illicito retinere.
[24]
Si quis autem hoc attemptare presumpserit anathematis sit mucrone per-
[25]
cussus. Et ut eadem Ecclesia congruis frequentetur honoribus, et frequen-
[26]
tantes animarum suarum salutem feliciter ibidem auctore domino conse-
[27]
quantur: Omnibus uere penitentibus et confessis, qui ad eandem in aniuer-
[28]
sario dedicationis sue, deuote ac humiliter accesserint, divine propitiationis
[29]
ibidem gratiam petituri, quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia,
[30]
de Omnipotentis dei misericordia relaxamus. Hanc Indulgentiam eidem
[31]
Ecclesie de Cheyze concedimus, annis singulis ualituram. In testimonium
[32]
autem et firmitatem perpetuam omnium premissorum, hanc paginam inde

[33]
conscribi et sigilli nostri iussimus munimine roborari. Actum III. Nonas
[34]
31%


Text viewFacsimile