EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
179

[2]
CCIII.

[3]
Innocentius papa IV. confirmat fundationem et dolationem hospitalis sancti
[4]
Spirilus in. Antiqua. Bruna. fratribus sancli Joannis Hierosolymitani. Dt.
[5]
Laterani, XV. Kalend. Februarii, 1254.

[6]
Tunocentius seruus seruorum Dei. Dilectis filiis magistro et fra-
[7]
tribus Rospitalis Terosolimitani in Morauia salutem et apostolicam bene-
[8]
dictionem. Consueuit apostolica sedes deuotorum condescendere piis uotis
[9]
et petitiones, que a iuris tramite non discordant, effectu prosequente com-
[10]
plere. Sane porrecta nobis ex parte uestra petitio continebat, quod bone
[11]
memorie Rudegerus ciuis Brunnensis et quondam Hodona uxor eius Aospi-
[12]
lale de Brunnen, quod in proprio fundo eorum construxerant et de bonis
[13]
dotauerant propriis pro suorum remedio peccatorum liberalitate prouida
[14]
donauerunt diocesani loci accedente consensu, clare quoque recordacionis
[15]
Wencezlaus Rex Boemie idem hospitale nonnullis libertatibus et immuni-
[16]
tatibus ac villis, possessionibus, vineis, siluis, molendinis et rebus aliis
[17]
dotauit, postmodum munificentia liberali, prout hec omnia in instrumentis
[18]
inde confectis plenius dicitur contineri. Nos igitur uestris supplicationibus
[19]
inclinati concessiones huiusmodi, prout pie ac prouide facte sunt et in al-
[20]
terius preiudicium non redundant, ratas habentes et gratas, ipsas aucto-
[21]
ritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
[22]
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis in-
[23]
fringere, uel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare
[24]
presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Peíri et Pauli
[25]
apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani XV. Kal. Fe-
[26]
bruarii. Pontificatus nostri anno vndecimo.

[27]
Ex actis MSS. saec. XIV. ejusdem hospitalis.

[28]
CCIV.

[29]
Jdem ecclesiae monasterii Ziarensis indulgeniias elargitur. Dt. Laterani,
[30]
Idibus Martii, 1254.

[31]
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . ab-

[32]
bati et conuentui monasterii in deserto Zaro Cisterciensis ordinis Pra-
[33]
23%


Text viewFacsimile