[1] |
|
---|
[2] |
intellecto, gratum gerimus et acceptum, sinceritatem tuam in domino commen-
|
---|
[3] |
dantes, quod de nostro et ecclesie uniuersalis statu sollicitus prudenter
|
---|
[4] |
cogitas et diligenter exponis instruendo et suggerendo fideliter, que pacis
|
---|
[5] |
et tranquillitatis nostre ac eiusdem ecclesie credis profectibus profutura.
|
---|
[6] |
Verum licet quod de translatione nostre et ecclesie Romane pro ipsius
|
---|
[7] |
statu salubri et utilitate sentiendo suades, nostris etiam sensibus forsan
|
---|
[8] |
non inutile videatur: negotiorum tamen non patitur conditio, que incum-
|
---|
[9] |
bunt, ut ad presens possimus efficere quod hortaris. Nostrum tamen
|
---|
[10] |
jactamus in domino cogitatum, de ipsius abundantia pietatis, cuius vices
|
---|
[11] |
licet insufficientibus meritis in terris gerimus confidentes, quod ipse recti-
|
---|
[12] |
tudinem intentionis nostre ac fidei respiciens puritatem inter presentis
|
---|
[13] |
seculi deuia reget ac diriget vicarii sui gressus, et ecclesiam sanctam
|
---|
[14] |
suam inter turbulentas inundationum tribulationum procellas, licet frequenter
|
---|
[15] |
et terribiliter agitetur, sponsus eius Christus pati. naufragium non per-
|
---|
[16] |
mittet. Ceterum cum dilecto filio Magistro Petro de Pontecuruo, clerico
|
---|
[17] |
capelle nostre, Sedis apostolice nuntio, nostris demus literis in mandatis,
|
---|
[18] |
ut totam pecuniam, quam ipse in partibus Ungarie ac Polonie predicte Sedis
|
---|
[19] |
auctoritate collegit, tibi nomine nostro assignare procüret: nos de tue
|
---|
[20] |
deuotionis sinceritate plenius confidentes, F'raternitati tue per apostolica
|
---|
[21] |
scripta mandamus, quatenus pecuniam ipsam sine difficultate recipias et
|
---|
[22] |
receptam per fideles et securos nuntios transmittas pro reuerentia nostra
|
---|
[23] |
Venetias, ibidem in 'Phesauraria ecclesie S. Marci per eosdem nuntios
|
---|
[24] |
nomine nostro, cum cautela tamen debita fideliter deponendam, rescripturus
|
---|
[25] |
nobis quantocius, quid et quantum tibi assignatum fuerit ab eodem clerico
|
---|
[26] |
de pecunia memorata, et quid inde duxeris faciendum. Datum Viterbii,
|
---|
[27] |
V. nonas Maii. Pontificatus nostri anno primo.
|
---|
[28] |
Ex autographo Regesto Urbani papae IV. tom. 2. anni I. fol. 3. in
|
---|
[29] |
|
---|
[30] |
43
|
---|