EN | ES |

Facsimile Lines

359


< Page >

[1]
10

[2]
20

[3]
25

[4]
30

[5]
102 April 15. 16.

[6]
Nicolaus Frasier canonicus ecclesie cathedralis Leonensis; frater Hugo
[7]
Furdi alias de Capella prior sancti Georgii Gebennensis diocesis.

[8]
Lecta fuerunt avisamenta infraseripta per magistrum Peźrum Tour-
[9]
nout notarium:

[10]
Super recessu reverendissimi domini cardinalis Arelatensis ad sanctis-
[11]
simum dominum nostrum Felicem V. et facultate sibi concedenda etc. con-
[12]
cordant tres sacre deputaciones, quod reverendissimus dominus cardinalis
[13]
Arelatensis presidens hujus sacri concilii deputetur ex parte sacri concilii
[14]
et mittatur ad sanctissimum dominum nostrum Felicem quintum in sum-
[15]
mum pontificem electum legatus de latere cum potestate et facultatibus
[16]
alias sue paternitati reverendissime concessis, dum ad eundem sanctisst-
[17]
mum dominum nostrum missus fuit pro electione presentanda!, Quarta.
[18]
de communibus dicit?, quod detur eidem reverendissimo domino cardinali
[19]
potestas legati de latere simpliciter et sine prejudicio incorporatorum pre-
[20]
sencium cum addicione, quod non possit se intromittere de hiis, in quibus
[21]
sacrum concilium jam manum apposuerit. Item concordant omnes depu-
[22]
taciones, quod pro honore sacri concilii reverendus pater domnus epi-
[23]
scopus Dertusensis mittatur legatus missus cum eodem reverendissimo
[24]
domino cardinali.

[25]
Super avisamento dominorum duodecim concernente adventum
[26]
sanctissimi doméni nostri Felicis V. in summum pontificem electi et ejus
[27]
recepeionem cirea honorem sibi exhibendum ete. concordant omnes sacre
[28]
deputaciones in ipso avisamento in forma. Et pro avisandis illis, que in
[29]
eodem continentur avisamento, fuerunt deputati: pro sacra deputacione
[30]
fidei domini Aquensis et Grossitanus episcopi, Cristannus de Greczregine
[31]
canonicus Olomucensis et Lupus Valasti de Portugalia; pro communibus
[32]
Vicensis et Vercellensis episcopi, abbas Ambroniaci et Johannes de Bachen-
[33]
stein archidiaconus Zagrabiensis; pro pace episcopus Taurinensis, electus
[34]
Segobricensis, prepositus Bardewicensis et abbas Conchensis; et pro refor-
[35]
matorio episcopus Dertusensis, Rodulphus de Rüdeschein auditor camere,
[36]
Dionisius de Sabrenays, Stephanus de Novaria et Petrus Salomonis.

[37]
Super quibus concordatis lectis reverendissimus dominus cardinalis
[38]
Arelatensis presidens ad instanciam promotorum conclusit.

[39]
Post hec lecta fuerunt concordata generalia supplicacionum per
[40]
magistrum Peźrum de Tournout.

[41]
Sabbati XVI. mensis aprilis anno etc. XLmo in sacra deputacione
[42]
pro communibus, presidente in eadem domino Johanne de Bachenstein.

[43]
! Vgl. S. 68 Anm. 1; auch Segovia lib. 1G cap. 20 (Mon. conc. 3, 472).
[44]
? Vgl. S. 101 Z. 10 ff.


Text viewFacsimile