EN | ES |

Facsimile Lines

356


< Page >

[1]
15

[2]
2b

[3]
30

[4]
35

[5]
40

[6]
294 Oktober 5.

[7]
forma si neutri etc. conferat et assignet etc.: concordant tres depu-
[8]
taciones, guod presens supplicacio admittatur in forma ut petitur. iiijta'
[9]
de communibus requisita non deliberavit.

[10]
Super supplicacione prioris Lustriaci, petentis quod cum pro non-
[11]
nullis commodis et utilitate suis et dicti prioratus concernentibus9 ab
[12]
hoc sacro concilio se absentare proponat et dispositus existat, animo
[13]
tamen redeundi ad illud, sibi concedi, ut in eius absencia omnibus et
[14]
singulis indultis privilegiis graciis et honoribus, quibus ceteri incorporati
[15]
presentes gaudent, uti et gaudere possit et valeat, ac si in illo perso-
[16]
naliter interesset et resideret etc.: concordant tres deputaciones, quod
[17]
presens supplicacio admittatur in forma ut petitur. iiijta de pace
[18]
admittit eandem usque ad duos menses à die recessus.

[19]
Super supplicacione Johannis Dureti et Stephani Guigonardi, peten-
[20]
cium certam causam inter eos coram domino Jacobo Clant super
[21]
capellania fundata in ecclesia parrochiali Pontis Vallium Lugdunensis
[22]
diocesis advocari et de eorum consensu domino? Lugdunensi committi eto.:
[23]
concordant quatuor deputaciones, quod presens supplicacio admittatur in
[24]
forma ut petitur.

[25]
Concordant omnes deputaciones, quod deputati in causa S. Anthonii
[26]
pro relacione fienda tociens quociens eis placuerit possint indicere generalem
[27]
congregacionem semel aut pluries usque ad complementum.

[28]
Super supplicacione Marineti Curteti cursoris? petentis domino
[29]
Matheo Nithard, eoram quo pendet causa inter ipsum et quosdam:
[30]
Johannetam et Amedeum Bertrandi de et super certis domibus et earum
[31]
occasione etc. committi et mandari etc., quatenus constito sibi summarie
[32]
ipsum Marinetum iudieato et maiori parti expensarum paruisse, eundem
[33]
absolvat a sentenciis, cum potestate in causa procedendi citandi etc. et
[34]
inhibendi: concordant tres deputaciones, quod supplicans parito iudicato
[35]
super possessorio, in quo iam succubuit, et prestita caucione iuratoria,
[36]
quod parebit cum pervenerit ad pinguiorem fortunam quo ad expensas,
[37]
absolvatur a censuris et committatur ut petitur. Illa de reformatorio
[38]
dixit, quod supplicans absolvatur a sentencia parito iudicato et commit-
[39]
tatur huiusmodi causa domino Matheo Nithart.

[40]
Super supplicacione domini Albinganensis, petentis per sacrum con-
[41]
cilium confirmari certa concordata super quodam molendino inter ipsum
[42]
et priorem ас fratres conventus S. Petri ordinis Cartusiensis, per capitulum
[43]
ecclesie Albinganensis 9? approbata: concordant omnes deputaciones, quod
[44]
admittatur supplicacio in forma ut petitur.

[45]
*) concernen Pp. b) ad illud fehlt P. *) fehlt p. 1) fehlt P.
[46]
°) Abbinganensis p.


Text viewFacsimile