EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1608, 6.—8. prosince. 401

[2]
regis in Hungariam mihi fuit suscipiendum, ex quo nudius quartus redux, hodie
[3]
demum responsum ab I7? vestro et cum eo literas a te accepi. Nihil certe gratius
[4]
mihi accidere potuisset, quam dudum optata et expectata III? principis Anhaltini
[5]
posse frui praesentia, ex qua longe plus comumnodi et seeuritatis rebus meis accedere
[6]
potuisset, quam ex falsis suspicionibus, quae temporis tractu per sese obsolevissent,
[7]
periculi et inolestiae: sed invitum retinuerunt. domi occupationes, quibus adeo sum
[8]
implicatus, ut nullus earum appareat exitus. Jam, quod admissae rationes meae et
[9]
datus excusationi locus, acceptissimum sane est; ut enim principis Anhaltini gratiam
[10]
maxime ambio, ita patroni vestri offensionem caveo quantum possum. Ex adverso
[11]
molestissimum accidit, quod nec tu nec Hockius ne verbo quidem ad me, quid
[12]
apud vos actum. quae istius congressus causae; quae ad amicum intima familiaritate
[13]
vobis conjunctum minime essent dissimulanda. Nam quod hic*) in adventum suum
[14]
rem rejicit, vana spe lactat et bis deluso falsa accessus sui ad nos pollicitatione
[15]
non tertio imponet: eo minus, quo certius apud me est, etiam nolentem evocatione
[16]
ista heri vestri in aulam retentum iri.

[17]
Porro ne silentio plane praeteream, quae in ultimis lineis epistolae tuae ad-
[18]
miscuisti: miseret me sane istorum, quos profers, quod odio, quo me innoxium pro-
[19]
sequuntur et cul omnes alii, quibus aliquid heroicae virtutis inest, plurimum se ob-
[20]
strietos. fatentur, naturam produnt simul et vitia animi, quae aniore gentis et fortunae
[21]
commiseratione ego celavi hactenus, ita detegunt. ut omnibus, qui sana mente sunt
[22]
praediti, irridendos ipsimet se propinent." Quid enim profieiunt, dum occulta male-
[23]
volentiae. spicula in eum jaciunt, quem non offendunt? Nam mihi quidem divino
[24]
benefieio satis firmus est animus ad sustinendam invidiam istam, ex qua plus damni
[25]
et ignominiae ad eos redundat, a quibus proficiscitur, quam ad me, quem nec con-
[26]
tingit quidem. Praeterea sub alis divini praesidii constitutus non valde reformido
[27]
injurias, quas nonnisi per summam: ingratitudinem bene de ipsis merito, nisi per
[28]
summam iniquitatem - immerenti inferre possunt. (Quod enim est meum in ipsos
[29]
peccatum? quae eulpa, quis error admissus? Num hoc forte, quod me tyrannidi tot
[30]
annos erudeliter in me exercitae subduxerim, quod patriam pristinae asseruerim li-
[31]
bertati, quod. vim Turcarum et libidinem, confoederatione cum Hungaris ct Austriacis
[32]
iuita, a cervicibus nostris et forsan totius Germaniae depulerim? At sint sane haec
[33]
talia, ut merito reprehendi possint: num ergo ommia ista ево unus praestiti? nulla:
[34]
ali in tanta expeditione habuerunt partes? ab hominibus consilium hoc fuit, noi
[35]
a Deo? Vide, ad quae absurda coeca animi stupiditas eos impellat, et num non
[36]
commiseratione magis digni quam vindicta. Oderint sane, si quidem nec tot annorum
[37]
patientia nee tot beneficiis publice et privatim in eos collatis ad me amandum al-
[38]
lici potuerunt, me tamen nec hostem habebunt nec inimicum.

[39]
Ili viderint, quo pacto Deo sunt responsuri, quod tantam occasionem rei bene

[40]
Archiv Český XXVII. 51


Text viewFacsimile