EN | ES |

Facsimile Lines

1126


< Page >

[1]
Praefatio VII

[2]
feuda, pignora coronae regni Bohemiae, c) Foedera et pactiones Karoli Romanorum
[3]
et Bohemiae regis, d) Cameralia Karoli regis, e) Karolus rex eiusque familia.

[4]
Bibliothecarum et tabulariorum cum nostrorum tum extraneorum magistratibus
[5]
et praefectis, quorum consilio pariter atque auxilio in opere nostro conficiendo plus
[6]
quam decuit usi sumus, gratias agimus maximas. Liceat duorum institutorum magi-
[7]
Stratus nominare, sine quorum benevolentia et ope hunc operis nostri tomum vix
[8]
perficere potuimus, tabularii terrae Bohemiae Pragensis et instituti, quod Česko-
[9]
slovenský státní ústav historický v Praze^ appellatur. Quod autem utriusque prae-
[10]
fectus Johannes Friedericus Novák, vir doctissimus, summa cum industria operi nostro
[11]
consuluit, gratissimo profitemur animo. Praeterea in operis nostri forma typographica
[12]
adornanda vir doctissimus Gustavus Friedrich Pragensis, magister noster praecipuus,
[13]
nos adiuvit suisque obstrinxit officiis, qui etiam priores operis nostri plagulas diligen-
[14]
tissime legit multimodisque correxit. Gratiam denique debemus viro doctissimo Fran-
[15]
cisco Novotny, collegae nostro Brunensi, qui praeceptorum artis latine scribendi peri-
[16]
tissimus hanc Praefationem benevolentissime recognovit.

[17]
Seripsi Brunae VIII. Idus Martias a. MCMXXVIII.

[18]
VENCESLAUS HRUBY.


Text viewFacsimile