EN | ES |

Facsimile Lines

1073


< Page >

[1]
12 Scumer, Goldene Bulle, II. Teil. (IT, 2.

[2]
14. Premissas vero constituciones circa materiam con-
[3]
ductus editas ita sane debere declaramus intelligi, ut unus-
[4]
quisque superius nominatus vel forsitan non expressus, a quo
[5]
in casu premisso conductum requiri contigerit, ad prestandum
[6]
ipsum per suas dumtaxat terras et territoria ac eciam ultra,
[7]
quanto potest remocius, absque dolo sub penis contentis sit
[8]
astrictus.

[9]
15. Preterea statuimus et eciam ordinamus, ut archi-
[10]
episeopus Maguntinensis, qui fuerit pro tempore, singulis
[11]
principibus coelectoribus suis ecclesiasticis et secularibus
[12]
electionem eandem per suos nuncios patentibus debeat litteris
[13]
intimare; in quibus quidem litteris talis dies et terminus
[14]
exprimatur, infra quem eedem littere ad singulos eosdem
[15]
principes verisimiliter possint pervenire. liuiusmodi vero
[16]
littere continebunt, ut a die in litteris ipsis expressa infra tres
[17]
menses continuos omnes et singuli principes electores Franken-
[18]
furd super Moganum esse debeant constituti vel suos legales
[19]
ad eundem terminum atque locum nuncios destinare cum
[20]
plena et omnimoda potestate suisque patentibus litteris maiori
[21]
cuiuslibet eorum sigillo signatis ad eligendum Romanorum
[22]
regem in cesarem promovendum. Qualiter autem et sub
[23]
qua forma tales littere confici debeant, et que in eis solemp-
[24]
nitas debeat immutabiliter observari, et in qua forma et modo
[25]
principes electores nuncios suos ad electionem huiusmodi
[26]
destinandos ac potestatem, mandatum seu procuratoria ordi-
[27]
nare debuerint, ad finem presentis libri!) conscriptum invenitur
[28]
clarius et expressum, et eandem formam illic traditam manda-
[29]
mus et de imperialis potestatis plenitudine usque quaque
[30]
decernimus observari.

[31]
16. Cum autem ad hoc perventum fuerit, quod de impe-
[32]
ratoris vel regis Romanorum obitu in diocesi Maguntina
[33]
constiterit, extunc infra unum mensem a die noticie obitus
[34]
huiusmodi continue numerandum singulis principibus electori-
[35]
bus obitum ipsum et intimacionem, de quibus premittitur,
[36]
per archiepiscopum Maguntinensem iubemus et decernimus
[37]
suis patentibus litteris declarari. Quod si idem archiepiscopus
[38]
in execucione et intimacione huiusmodi negligens aut remissus

[39]
1) S. unten. XVIIT. XIX.


Text viewFacsimile