Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1494. 55
opera bellica virtus apud Romanos extincta est, quid de Assyriis, Medis,
Persis, Graecis, Macedonibus innumerabilibusque aliis nationibus, quarum etiam
in re militari gloria ingens fuit, dicemus? An forsan eorum quoque animos
aliquis papa, nobis ignotus, enervavit? Quid quod Torquati, Fabii, Camilli ante
Christi adventum nasci?5) desierunt? Jam enim nobilissimi eorum scriptores
de ignavia, luxu inertiaque civium suorum queruntur. Nec etiam imperium et
rerum gestarum magnitudo et bellicae ?9) virtutes religionis verae indicia sunt.
Nam si ita esset, Turci et Saraceni, quorum regnum hoc tempore longe lateque
protenditur, longe melius quam Christiani de immortali Deo sentirent. Quodsi
pontifices magis ad artes pacis quam belli populos sibi commissos erudiunt,
quis ?") tandem eos iure reprehendendos putet? Qui a magistro suo et domino
salvatore audiunt: pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Delira-
menta sunt haec et perfugia, ut in proverbio est, miserorum. Non enim sine
divina providentia factum est, ut nil in rebus humanis firmum stabileque
spectemus, sed omnia fluxa, caduca et momentanea, quo scilicet maiori rerum
aeternarum desiderio teneamur. Neque novum est omnia mala, quae in orbe
terrarum contingunt, Christianis temporibus a perversis adscribi. Porphyrius in
libro, quem adversus religionem nostram conscripsit: nunc vero, inquit, miramur,
si tam multis annis peste?!) civitas vexatur, cum et Aesculapius et alii dii
longe absint ab ea. Postquam enim Jesus colitur, nil utilitatis a diis consequi
possumus. Et Demetrianus, quem Cyprianus acerrime refellit, bella, morbos,
famem nobis tribuebat. Augustinus quoque in libris, quibus de civitate Dei
titulus est, copiosissime diligentissimeque hos confutavit, ut monstrum sit in-
veniri ??) hominem, qui opinionem a doctissimo quoque improbatam damna-
tamque sequi et restaurare audeat. At religionem quoque a pontificibus eversam
criminatur. Quid hic dicam, nescio. Si enim quid proferret ratione, authoritateque,
cur plerisque nostris institutis cerimoniisque offendatur, ostenderet, respon-
deremus: forsitan ut, qui male loquitur, male quoque audiat. Nihil tale facit.
Itaque aut ego fallor, aut indignatur pontificum cura et diligentia priscas re-
ligiones et cultum multorum ??) deorum evanuisse. Quod si ita est, improbe
nomen Christiani usurpat, neque dignus est, cum quo a Christiano disputetur.
Commemorat enim adhuc Torquatos et Camillos, quasi**) viri illi patriae
amantissimi, si in vita et nostra republica essent, passuri fuissent quemquam
impune provinciae quietem turbare aut ea, quae pro salute eius geruntur, im-
pedire. Sed prosequamur reliqua:
»Si vitam inspicias illius, religionis
Vestigia sanctae cernere nulla datur.
Fastus et ambitio, impietas dominatur
Atque omnis morbi mater avaritia.
?8 M nasci vynechal.
39) M gallicae.
3°) M quo.
31) M slovo to vynechal.
33) M nec agat.
33) M cultorum.
39) M num.