EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

221

Johannes, piis torsus fratris petitionibus, literas ad diversas regiones direxit et epistolas, et conquerens regibus et principibus singulariter omnibus, qualiter domini terrae Bohemis illu- strissimum principem et dominum Wenceslaum, Romanorum et Boemie regem, ipsorum dominum, caplivum tenerent, contrarie diversos contra dominos in suis epistolis formans articulos, ipsos contra dominum suum et fratrem amantissimum multum injustos approbans, et cum hoc explicans multum dare stipendium, ut posset fratrem suum redimere vice versa; hoc vero singuli amatores stipendii percipientes, qui tamen optamen justitiz ipsis fieri opor- tebant, antea dimissa justitia, ad thesauri fluebant donantiam. Ibique titinnabulum diversis conflarunt consiliis, quod jam suo sono omnes regni insolentias per omnia mundi climata depor- tavit. Considerantes autem aliqui domini thesauri dulcedinem stipendiique donantiam, qui prius per appensionem sigillorum suorum non ficta caritate sed causa justitie confoederati fuerunt dominis: hos rubicunditas apostatas dominis reddidit et perversos, et sic majoris falsitatis processit exordium, Nam ore dulcia proferunt, corde falsitatis augmentant nequitiam, per hoc alter alteri raro adhibebit fiduciam, quod ad ipsorum devolvetur posteros. Illustris autem Johannes dux Gerlicensis prefatus magna coagulata multitudine populi Pragensem civitatem adiit, non ut incassum con- gregaret multitudinem, sed ut regem fratrem suum et dominum fideliter liberaret, Barones vero, qui regem in ipsorum habebant potentia, hoc percepto, regem in castrum Crumpnaw domini Henrici de Rozemberg adduxerunt. Spe fatus antem dux circa civitatem Budweis cum exercilu suo castra melatus est, per hoc incendiis, homicidiis aliisque inconvenientiis hoc anno diminutio est offensa. Rex vero considerans, quod modicum quid aliud sibi posset proficere, nisi ea, que domini propler commune bonum provinciale poscerent, ipsis vellet tribuere et cum sigillo serenissimo palris suis (sic) Johannis praescripti literis roborare, Quid ultra? dicam breviter. Singula. que approbant domini, scripta sunt sigillorum roborata roboramine. Sic treugae sunt posite, cum hoc majestas regia est missa. Quando vero ad recessum conabatur, populus quivis solarium suum a duce sua repetunt literà; qui emisso rege thesauri privatus fuit officio, et ob non solutionem stipendii per stipendarios suos multas sermonum blasphemias est perpessus. Dux vero in rege bonitatis, et fraternalem, ipsum liberando, ostendit clementiam. Rex vero duci infidelitatis augmentum tribuit. Nam regis a cippo liberavit cuneum, et ducis cuneum in cippo firmiter rex inclusit.

(Palacký Formelb. IL. p. 98.)

229. Markgraf Jodok, Johann Bischof von Leitomysl und die böhmischen Herren schliessen ein

Bündnis, in welchem sie auch die früheren Verträge mit den österr. Herzogen zu halten versprechen. Dt. Wittingau 10. Jänner 1395.

M, Jošt z boží milosti markrabě a pán Moravský, Jan také boží volí biskup Lutomyšlský, Jindřich z Rosemberka, Jindřich z Hradce, Břeněk z Skály, Otta Bergov z Bieliny, Berka z Honšteina, Vilém z Lantšteina, Jan Michalec z Michalovic, Boček


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile