EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

378

stndiosius bona fide mea promitto et teneor infuturum, et ob hoc idem dominus Jodocus marchio, dominus meus generosus, michi fecit graciam specialem, sic quod ipsius gracia michi castrum. Czimburg et castrum Spranek, cum ommibus villis et bonis ad eadem spec- tantibus necnon ipsorum perlinenciis universis graciose et benivole in mille marcis grossorum Pragensium obligavit, sicut in littera, quam a serenitate ipsius confectam desuper habeo, omnes ville et bona nominantur ordinarie et in eadem lucidius continentur. Ideo ego prefatus Proczko bona mea fide et honore prefato domino meo marchioni spondeo firmiter absque dolo, ac virtute presencium de certa mea sciencia promilto, quod castra predicta videlicet Czimburg et Spranek prefato domino meo marchioni, heredibus ac successoribus suis, marchionibus et dominis Moravie et ipsorum officialibus sive capitaneis in omnibus suis necessitatibus contra quemlibet hominem, nullo excluso penitus, fideli adiutorio aperta et prompta esse debeant, ac serenitati ipsius cum castris predictis adherere et juvare promitto tamquam naturali meo domino, dum et quociescumque fuerit opportunum. Specialiter hac condicione adiecta, quod quandocunque prefatus dominus marchio dominus meus graciosus castra Czimburg et Spranek predicta cum villis, bonis et ipsorum pertinenciis universis, prout. in littera, quam a gracia ipsius habeo, nominantur expresse, rehabere a me et redimere voluerit, extunc ipsius serenitas michi debebit mille marcas grossorum assignare, prompta pecunia et pagare; quo facto, ego predictus Proczko de Buzaw promitto sub honoris et fidei puritate, quod sepedicto domino marchioni, domino meo gracioso, de castris Czimburg et Spranek cum villis et ipsorum universis perlinenciis, prout in litlera. domini marchionis, quam habeo, continentur, statim absque omni contradiccione condescendere et in suam potestatem tradere fideliter et libere resignare, sic quod castra predicla cum omnibus ipsorum villis et singulis pertinenciis ad dominum marchionem, heredes aut succes- sores suos, marchiones et dominos Moravie, absque impedimento quolibet e converso a me libere et pacifice reverti debeant et devolvi. Presencium.sub appenso meo sigillo testimonio litterarum. Datum Brunne anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo seplimo, feria quinta proxima ante festum sancli Egidii confessoris.

(Orig. Perg. mit hüng. Sig. im m, Landes-Archive Nr. 200 Miscell.)

420.

Der. Prager ersbischófliche Official transsumirt eine Bulle Pabst Bonifas IX. ddo. 15. Juli 1397. Dt. 22. September 1397.

In nomine domini amen. Nos Johannes Kbel decretorum doctor, canonicus Pragensis, curie archiepiscopalis Pragensis et apostolice sedis legati officialis, presenti transumplo publico notumfacimus universis, quod constitutus personaliler coram nobis in figura judicii providus vir Wenceslaus dictus Miska de Lukohorzan, procurator consistorii Pragensis, necnon procuratorio et sindicatus nomine honorabilium et religiosorum virorum dominorum Sdenconis supremi magistri et conventus fratrum cruciferorum cum stella in pede pontis

Me a oma LE me Я

ask mi i kala a it


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile