EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

29

sentibus promitto, quod occasione mortis ejusdem fratris mei Bohuschii nunquam velim neque debeam nocere ipsi domino Nicolao episcopo Olomucensi, neque suis successoribus, neque ecclesie Olomucensi, neque vasallis suis, neque subditis, neque pro eo loqui aut movere verbo vel facto per me aut per interposilas personas. Et si aliquis ex meis amicis occasione premissorum aliquid faceret seu facere vel movere vellet, ex tunc volo et debeo assistere ipsi domino episcopo adversus eundem amicum meum sicut melius possum. Promitto eciam. eidem domino Nicolao episcopo et ecclesie sue Olomucensi'bona fide, quod numquam volo neque debeo loqui vel causari de area sita in castro Meraw, ubi est situm stabulum equo- rum, que aliquando fuit praentum meorum. Promitto insuper testamentum ejusdem fratris mei Bohuschii exequi et adimplere, sicut ipse fecil et. non impedire verbo aut facto. Hec omnia etsingula. prout superius in singulis suis articulis distincte expressantur, volo et debeo, promisi et promitto sub puritate fidei mee grata et rata tenere, adimplere et inviolabiliter observare. In quorum testimonium sigillum meum de certa mea sciencia et ad justiorem evidenciam et cautelam sigilla strenuorum virorum domini Gerhardi de Meraw militis. et Chunezonis de Smola ad instantes preces meas presentibus sunt appensa. Datum in castro Meraw anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo primo, ipso die et festo beate Marie Magdalene.

(Orig. Perg. von den früheren 3 h, Sig. nur eines erhalten im fürsterzb. Arch. in Kremsier.)

37.

Johann von Zampach ersucht den Olmützer Bischof Nikolaus einen Termin zu bestimmen, an welchem die Beschwerden ihrer Unterthanen beglichen werden sollen. Dt. Zampach 5. August 1391.

Reverende vir. Presentibus vestre transduximus gracie ad significandum, nam prout alias nuperrimis temporibus unacum gracia vestra insimul condixeramus in factis familiaribus vestris Sobyeschinis et nostrum familiarem Thomaschonem, veluti nobilis dominus Jesco nuncupatus Pusca de Chunstat ex parte domini nostri marchionis Moravie Brunne de huius- modi inter nos tractabat; itaque adhuc terminum prefigere debetis denuo. Nam eodem termino parebit noster nominatus familiaris, quem causa tangit, ad respondendum, et vestri ul eciam pareant. Ea propler gracia vesira terminum de premissis prefigere dignetur a dominica nunc proxima per tres septimanas, quem ad modum nobilis dominus Pusca condixit. Ulterius querulamur super vestrum purgravium municionis Jesliboricz, quia meo familiari Thomaschoni aliqua per ipsum purgravium vestrum existant sibi fore ablata. Petimus confidenter id restitui, que (sic) sibi sunt recepta; nam si sibi non reslituentur, tunc consideraremus, quod vestram nobiscum adimplere studetis voluntatem. Suplico, sitis responsuri de: premissis. Datum Schampach sabbato proximo anle Laurencii.

(Aus dem Pübonenbuche I. fol. 69 zum J. 1391 im fiirsterzb. Archive in Kremsier.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile