69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
IENE RE n=
—
purse) ura ПБ СР Ut
24
XXXVIII.
Conradus, episcopus Olomucensis, translationem hospitalis s. Spiritus ante
Brunam ac possessionem ejus ibidem et in Iglavia et Kzj£anow ad hospitale
fratrum s. Joannis Hierosolymitani confirmat. Actum in synodo in Puslomér,
XIII. Kal. Aprilis, 1243.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen. Cunradus dei gratia
Olomucensis episcopus omnibus in perpetuum. Prepter ambiguos rerum
euentus et causarum diuersitates quibus humana fragilitas a ueritate rerum:
gestarum plerumque deuiat et recedit. ea que fiunt legitime litterarum
solent indiciis eternari. Proinde notum esse uolumus tam presentibus Christi
fidelibus quam futuris. quod nobis et capitulo nostro presentibus et aucto-
ritatem prestantibus frater Hvdengerus. magister hospitalis sancti spiritus
in Brunna. cum uniuersis possessionibus quas idem hospitale. tam in Brunna.
quam in Igla. ac in Crixans et locis aliis iusto hactenus possedit tytulo.
ad domum hospitalis sancti Iohannis baptiste Ierosolymitani. se transtulit
saluo nobis iure patronatus nostri quod in hospitale sancti spiritus dino-
scuntur habuisse. Preterea auctoritate nostra et de uoluntate et consensu
fratrum hospitalis sancti Iohannis et etiam fratris Rudengeri magistri
hospitalis sancti spiritus de eodem hospitali taliter est ordinatum. quod qui-
cunque magisterium ac regimen eiusdem hospitalis habuerit. tres marcas
argenti debet mittere singulis annis in subsidium hospitalis s. Iohannis
Ferosolymitani. quicquid uero residuum fuerit ad emendationem hospitalis
S. spiritus. et sustentationem infirmorum pauperum conuertetur. Vt autem
hec translatio tam persone quam hospitalis et possessionum rata et in-
permutabilis perseueret super ea presentem paginam scribi et sigilli nostri
appensione iussimus roborari. Ad maiorem etiam huius facti euidentiam
hanc litteram sigillo nostri capituli duximus muniendam. Huius rei testes
suni Sigerus decanus Olomucensis. Magister Milo. archidiaconus Olomu-
censis. Magister Willehelmus archidiaconus Prerouiensis. Heinricus abbas
Trebecensis. | Robertus electus Gredicensis. Johannes electus Lucensis.
Theodericus electus Zabbarducensis. Heinricus electus Wilgradensis. Al-
bertus prepositus in. Dubranik. Frater. Vlricus commendator. domus Theu-
lonicorum in Nuzedliz. Baldewinus de Brunna. Baldewinus de Lapaniz.
a S
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile