69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
247
quod census arearum in quibus tam nostri quam Monasterii residebunt
homines. eidem Monasterio cum fundus ad ipsum spectet annis singulis
persoluatur. et quod omnia in aquis. Molendinis. Piscationibus. Siluis. Pratis.
et Agris. et quibuslibet aliis. de quibus Conuentus Weligradensis docere
poterit nomine dicti monasterii teneat et possideat iure tali. eodemque liber-
tatis titulo sicut hactenus dinoscitur possedisse. et quod ratione locationis
huius nichil circa talia in preiudicium Monasterii debeat immutari. Forum
rerum venalium in eodem Oppido nouo duobus diebus qualibet seruabitur
septimana vno eodemque die sicut in ipsa forensi villa Weligrad hactenus
est seruatum. et ipso die omnia que prouenire poterint cedent Monasterio
iure fori. Alio die sicut in Conowiz hactenus est seruatum et illo die
fori omnia que prouenient nobis cedent. Ceterum omnia que hominibus
nostris de Conowiz circa eadem bona nostra in pascuis et lignis sunt
comununia. erunt exnunc hominibus de Weligrad simul cum ipsis communia.
et e conuerso homines nostri de Conowiz in omnibus hiis simili cum hominibus
de Weligrad circa bona Monasterii communitate gaudebunt. Item quando-
cunque steuram per ciuitates et oppida nostra tantum recipere uoluerimus tunc
homines Monasterii in eodem nouo residentes Oppido nichil soluent nobis.
sed quando generalem stevram per totam terram et singulas villas nobis
placuerit recipere. tunc et ipsi nobis cum aliis soluere tenebuntur. sed in
omnibus aliis ad Monasterium et Conuentum plenum habebunt respectum
quemadmodum hactenus habuerunt. et ut magis in locatione tali dicti fideles
nostri eidem prouiderent Monasterio decreuerunt et statuerunt quod tam ex
parte nostri quam Monasterii et Conuentus in eodem Oppido esse debeat
vnus Ivdex instituendus non per nos sed per Conuentum qui nichilominus
nobis de ivdicio. de foro. de culpis hominum nostrorum et omnibus aliis que
nos contingent. et Conuentui de hiis omnibus sicut ipsum contingunt ab homi-
nibus suis fideliter respondebit. Prefatum etiam Monasterium et Conuentus
in Oppido sepedicto Ius patronatus ecclesie obtinebunt. Hanc itaque ordinatio-
nem per dictos fideles nostros de mandato nostro factam. gratam. et ratam
habemus et ad eius memoriam sempiternam et firmitatem perpetuam. ne pro-
cessu temporis ullus heredum uel successorum nostrorum contra ipsam uenire
debeat aut presumat presens priuilegium inde conscribi et sigillo nostre
celsitudinis. nec non Sigillo venerabilis patris predicti domini Brvnonis
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile