EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

243

CCLV.

Idem ecclesiam de Cejć post fugam Cumanorum consecrat, eique dotem assignal, indulgentiasque concedit. Act. IV. Nonas Junii, 1257.

Bruno dei gratia Olomucensis Episcopus. Officii nostri requirit de- bitum ut ea que Ecclesiis pietatis intuitu conferuntur et in dotem assignantur, ac deputantur in plebanis et sacerdotibus iesu christo, scriptis autenticis roboremus, ut intemeratum seruetur in terris, per quod acquiritur eterna merces in celis. Nouerit igitur tiam presens hominum etas, quam in christo successura posteritas, quod nos dotem Ecclesie in Cheyze, quam post fugam Cumanorum auctore domino consecrauimus, coram nobis in ipsius consecratione nominatam, ut eius futuris temporibus, sit magis lucida et certa representatio, scripto presenti fecimus annotari; videlicet mansum vnum liberum et solutum ad curiam et allodium Plebani et alium mansum censualem et seruilem in omnibus eidem Ecclesie et Ple- bano. Item tertiam partem decimarum vini. et frumenti, de eadem villa Cheyze, et de villa Capaniz, que ad eandem iure parrochiali spectat ecclesiam, et tertiam partem decime agnellorum. Has decimas plebanus ipsius Ecclesie quicumque pro tempore fuerit percipiet annuatim. Et hec omnia Ecclesia de Cheyze nomine dotis perpetuo possidebit, eaque in dotem sibi tam mansos quam decimas auctoritate ordinaria confirmamus, sub ana- thematis interminatione districtius inhibentes, nequis nominata bona temere presumat invadere, uel uiolenter auferre, aut quoquo modo illicito retinere. Si quis autem hoc attemptare presumpserit anathematis sit mucrone per- cussus. Et ut eadem Ecclesia congruis frequentetur honoribus, et frequen- tantes animarum suarum salutem feliciter ibidem auctore domino conse- quantur: Omnibus uere penitentibus et confessis, qui ad eandem in aniuer- sario dedicationis sue, deuote ac humiliter accesserint, divine propitiationis ibidem gratiam petituri, quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia, de Omnipotentis dei misericordia relaxamus. Hanc Indulgentiam eidem Ecclesie de Cheyze concedimus, annis singulis ualituram. In testimonium autem et firmitatem perpetuam omnium premissorum, hanc paginam inde

conscribi et sigilli nostri iussimus munimine roborari. Actum III. Nonas 31%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile