69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
233
crismatis oleo, tuoque imponi capiti regum diadema. Sed tu sicut ad audien-
liam nostram non sine cordis turbatione peruenit, tam spiritualium quam
temporalium beneficiorum ipsius ecclesie immeinor, tanteque gratie prorsus
ingratus, prestiti iuramenti religione contempta id quod circa obedientiam
eiusdem ecclesie ac predicte obseruationem fidei promisisse dinosceris ob-
seruare postmodum non curasti in anime tue periculum, ipsius iniuriam
fidei, ecclesie predicte contemptum et opprobrium Iesu Christi. Super quo
lanto vehementius contristamur, quanto feruentius super omnia cordis nostri
desiderabilia cupimus, ut cultus eiusdem fidei per orbem longius latiusque
diffusus continuum auctore domino suscipiat incrementum. Volentes igitur
apostolicis apud te super hoc insistere monitis, et ad veritatem que Christus
est paternis te persuasionibus reuocare, ac sperantes quod te grauiter
contra deum et eius ecclesiam deliquisse considerans condigne peniteas
et errorem tuum corrigere studeas per te ipsum, Magnitudinem tuam mo-
uendam duximus attentius et hortandam, quatenus ad tuam memoriam reuo-
cans, quanto studio quantaque sollicitudine circa exaltationem tuam Sedes
apostolica laborauit, considerans etiam quod non ecclesiam, sed te ipsum
decipis, tuum in hac parte promissum damnabiliter non seruando, perditionis
viam, qua graderis, non differas abiurare, et id quod de ipsius obseruatione
fidei et predicte ecclesie obedientia iuramento prestito promisisti, inuiola-
biliter obseruare procures, ita quod nos tuorum laudabilium operum odore
percepto, multa exinde perfusi letitia, dulcia ipsius ecclesie ubera, que
copiose dudum in multorum beneficiorum perceptione suxisti, tibi tuis exi-
gentibus meritis affectuosius porrigamus. Alioquin venerabilibus fratribus
nostris .. Olomucensi et Wratislauiensi episcopis literis nostris iniungimus,
ut te ad id per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant;
inuocato nichilominus contra te auxilio brachii secularis, non obstantibus
aliquibus literis apostolicis cuiuscunque tenoris existant, per quas effectus
presentium impediri valeat vel differri, et constitutione de duobus dictis edita
in concilio generali. Dat. Laterani, Idus Februarii. Pontificatus nostri
anno tertio.
Ibidem — epistola 110.
30
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile