EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

222

fratres. Beneda, Schaenko de Sitauia. Hartlibus et Iaenzo fratres. Zmilo et Chuno fratres. Diwischius pincerna. Bohusch filius Cirhonis, et alii quam plures. Actum auno domini. M. CC. LVL Datum apud Opauiam XV. Ka-

lendas Augusti.

Ex originali cum duobus sigillis ejusdem insignis ibidem.

CCXXXVIII.

Alexander papa IV. confirmat transactionem inter episcopum Olomucensem el abbatem Brewnoviensem de ecclesiis ejusdem in Moravia. Dt. Anagníiae, IX. Kalendas Novembris, 1256.

Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . abbati et conuentui monasterii in Brewnov ordinis sancti Benedicti Pragensis diocesis. Salutem et apostolicam benediccionem. Cum a nobis petitur, quod iusíum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Cum

itaque, sicut exibita nobis vestra peticio continebat, dudum inter uos ex

parte una et venerabilem fratrem nostrum . . episcopum ac dilectos filios .. prepositum . . decanum et capitulum Olomucense super instituendis ac destituendis rectoribus seu plebanis in ecclesiis parrochialibus, in quibus ius patronatus habetis, necnon decimis et rebus aliis ex altera exorta fuerit materia questionis, tandem mediantibus dilectis filiis magistro Marquardo scolastico pragensi et fratre Got(rido de domo Thewtonica inter partes ami- cabilis super illis composicio interuenit, prout in predictorum episcopi, pre- positi, decani et capituli litteris exinde confectis, quarum tenorem de uerbo ad uerbum presentibus inseri fecimus, plenius continetur. Nos igitur uestris

| supplicacionibus inclinati composicionem ipsam, sicut rite et sine prauitate | ac prouide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, et hactenus pa-

cifice obseruata, ratam habentes et. gratam, eam auctoritate apostolica con- firmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. "l'enor autem litte- rarum ipsarum talis est: (4n nomine domini amen. Bruno... VIII. Jdus

| Novembris MCCLV. Vide n. CCXX). Nulli ergo omnino hominum liceat,

hanc paginam nostre coufirmacionis infringere, uel ei ausu temerario


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile