69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
221
sui dulcedine consueuit bonorum affectibus se prestabilem exhibere, ammonet
et hortatur, ut per operis euidenciam et consensum, pie operari uolentibus,
annuamus. Hinc est, quod nos presentibus profitemur, quod venerabiles
viri, et dilecti nobis, magister domus hospitalis s. Ioannis Ierosolimitani,
per Boemiam el Moraviam et Poloniam et fratres domus in Grobnich,
villam quandam Vgexde nominatam, fideli nostro Pardux camerario Olomu-
censi, contulerunt ad tempora vite sue. ita tamen. vt fructus ipsius ville
percipiat et post eius obitum, sublato omni impedimento, fratrum et aliorum
amicorum suorum ad vsus fratrum predictorum et hospitalis villa prenotata
cum suis prouentibus libere reuoluatur. Nos igitur quod prouide actum
est in premissis, gratum et ratum habentes, sigillis nostris cum subscri-
ptione testium, confirmamus. dantes in testimonium euidens, litteras has
patentes. Hec vero sunt testium nomina, que secuntur. Marquardus came-
rarius, Ydik et Zlauiborius fratres. Chuno cum fratre, Benescius camerarius,
Diwiscius pincerna. Schaenko de Sitauia cum fratre suo. Hartlibus et Iaenzo
fratres. Bohusch filius Cyrhonis. et alii quam plures. Actum anno domini
М. СС. LVI. Datum apud Opauiam. per manus Wilhelmi et Arnoldi tunc
prothonotariorum nostrorum. Quintodecimo Kalendas Augusti.
Ex originali in archivo M. Prioratus Melitensium Pragae.
CCOCXXXVII.
Pardus, camerarius Olomucensis, partem bonorum in Dirzizlaw fratribus
eisdem in Hrobnjk confer. Dt. apud. Opaviam, XV. Kalendas Augusti,
1256.
Ego Parduz camerarius Olomucensis, vniuersis hanc litteram in-
specturis presencium profiteor per tenorem. quod partem bonorum quecum-
que me contingit in villa que Dirsizlawe vocatur, nullo amicorum meorum
obstante impedimento. fratribus domus de Grobnich cruciferis, hospilalis
sancti Iohannis Ierosolimitani, pro remedio omnium meorum contuli pecca-
torum. In cuius rei testimonium et cautelam, ipsis cum sigillo meo dedi
litteras has patentes. "Testibus subnotatis. Zudomirus et Budiwoy fratres
mei. Marquardus camerarius. Benescius camerarius. Ydick et Zlauiborius
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile