EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

190

firmitatis nec possit processu temporis per quemquam in irritum reuocari super eo litteras nostras prefate Olomucensi ecclesie dedimus sigilli nostri munimine confirmatas. Acta autem sunt hec anno dominice Incarnacionis Millesimo CC. LIIII. XVI. Kalendas Septembris. Data per manus magistri Wilhelmi tunc prothonotarii aule nostre.

E codice Olomucensi II. MS. f. 94.

CCXV.

Idem ecclesiae Olomucensi terram duorum camerariorum in Lodenice cum silva adjacente ad. collationem Gregorii, custodis ejusdem ecclesiae, confirmat. Dt. Olomucii, 1254.

ln nomine domini amen. Premizl dei gracia dominus Regni Boemie Dux Austrie et Styrie et Marchio Morauie dilecto capellano nostro Gre- gorio custodi Olomucensis ecclesie imperpetuum. Etsi causa et solers principum circumspeccio temporum acta suorum ad successorum memoriam scripto soleat commendare ampliori tamen cautela ad ea que iuste ac rité adordinata noscuntur prompte debet adhiberi studium voluntatis. Cum igitur in priuilegiis donacionis Premizl bone memorie quondam Marchionis Mo- rauie Patrui nostri et ex scriptis autenticis coufirmacionis Wencezlai felicis recordacionis Illustris Regis Boemie Patris nostri super eadem donacione

inuenerimus contineri te terram duorum camerariorum de L,odeynix et siluam

proximo adiacentem hereditario iure ex principali munificencia obtinere Nos eandem donacionem et confirmacionem ratam et firmam habentes, terram predictam et siluam Olomucensi ecclesie ad tuam collacionem pariterque peticionem principali munificencia confirmamus ea condicione adiecta quod si Woyzlaus et Iohannes nepotes tui eandem terram et siluam redimere uoluerint Olomucensi capitulo datis tribus marcis argenti predicta bona obtineant iure hereditario imperpetuum possidenda. Ne igitur in posterum super hec aliqua dubietas oriatur hanc paginam ad perpetuam memoriam sigilli nostri karactere insignimus. Huius rei testes sunt. Sdezlaus filius Diuis. Pardus Camerarius Olomucensis Sudomirus frater eius Beneda venator


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile