EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

ATS Te

po BROKOV EE EVO

2

nostra confirmare curetis. Si vero predictum C. electum canonice, et ele- ctionem prefati W. minus canonicam esse repereritis, ea rite cassata munus confirmationis C. impendatis eidem contradictione etc. Ceterum si quod de viroque factum exstiterit, inueneritis perperam attemptatum, vos vtrique sicut iustum fuerit silentium imponentes, faciatis predicte ecclesie de pastore qui tanto congruat oneri et honori per electionem canonicam prouideri. Quodsi non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum nichilo- minus exequantur. Dat. Laterani, Idus Aprilis. Pontificatus nostri anno XV.

E Regesto Gregorii IX. anni XV. lit. 20. in tabulariis Vaticanis.

II.

Gregorius papa IX. monasterio Lucensi confirmat jus patronatus ecclesiarum in Primélice el Prosmérice. Dt. Laterani, VI. Nonas Julii, 1241.

Gregorius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis. . abbati et conuentui monasterii /ucensis premonstratensis ordinis Olomucensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur qvod iustum est et honestum. tam uigor equitatis qvam ordo exigit rationis. ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu ius patronatus de Priímelis et de Prosmeris ecclesiarum. qvod Carissimus in Christo filius noster . . Boemie Rex. illustris tunc patronus ipsarum. vene- rabilis fratris nostri Olomucensis episcopi earum diocesani et capituli sui accedente assensu. monasterio vestro pia liberalitate concessit. sicut illud iuste ac pacifice obtinetis. uobis et per uos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nosíire confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani VI. Nonas Julii. Pontificatus nostri anno quintodecimo.

Ex originali in archivo ejusdem monasterii.

gm Toe


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile