EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

__180

gensis diocesis, Salutem et apostolicam benedictionem. Licet is de cuius munere uenit ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter seruiatur, de habundantia pietatis sue, que merita supplicum excedit ut uota bene ser- uientibus multo maiora retribuat, quam ualeant promereri nichilominus tamen desiderantes reddere domino populum acceptabilem fideles Christi ad com- placendum et quasi quibusdam illectiuis muneribus, indulgentiis et remis- sionibus inuitamus, ut exinde reddantur diuine gratie aptiores. Cum igitur sicut ex parte dilecti filii nobilis uiri Bochonis baronis marchie Morauie comilis de Nidche, fundatoris monasterii uestri fuit expositum coram nobis, in ecclesia uestra que in honorem beatissime virginis Marie fundata dici- tur, multorum sanctorum reliquie sub reuerenda custodia conseruentur, nos cupientes ut eadem ecclesia congruis honoribus frequentetur, omnibus uere penitentibus et confessis qui ecclesiam ipsam in die dedicationis eiusdem et singulis sollempnitatibus predicte uirginis, ac festiuitate beati Nicolai uenerabiliter uisitauerint annuatim de omnipotentis dei misericordia et bea- torum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi centum dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Laterani Idus Marcii. Pontificatus nostri anno vndecimo.

Ex originali archivi Principum de Dietrichstein Nicolsburgi.

CCV.

Otakarus - Piremysl, dominus regni Boëmiae et marchio Moraviae, pra- tum quoddam ad Hrdiboi'ice silum ecclesiae esse Olomucensis protestatur. Dt. Brunae, 1254.

In nomine domini Amen. Ottakarus qui et Prymis| dei gracia dominus Regni Boemie dux Austrie et Styrie et Marchio Morauie vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis pacem a domino et salutem. Licet omnibus simus iusticie debitores specialiter tamen ad Olomucensem ecclesiam matrem nostram nosíre consideracionis aciem dirigimus qualiter ipsam debitis honoribus attollamus. Hinc est quod ad vniuersorum noti- ciam volumus deuenire quod prałum inter villam Hrdieboricz et pontem Cralicensem absque omnium contradiccione ad Olomucensem ecclesiam de


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile