EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

179

CCIII.

Innocentius papa IV. confirmat fundationem et dolationem hospitalis sancti Spirilus in. Antiqua. Bruna. fratribus sancli Joannis Hierosolymitani. Dt. Laterani, XV. Kalend. Februarii, 1254.

Tunocentius seruus seruorum Dei. Dilectis filiis magistro et fra- tribus Rospitalis Terosolimitani in Morauia salutem et apostolicam bene- dictionem. Consueuit apostolica sedes deuotorum condescendere piis uotis et petitiones, que a iuris tramite non discordant, effectu prosequente com- plere. Sane porrecta nobis ex parte uestra petitio continebat, quod bone memorie Rudegerus ciuis Brunnensis et quondam Hodona uxor eius Aospi- lale de Brunnen, quod in proprio fundo eorum construxerant et de bonis dotauerant propriis pro suorum remedio peccatorum liberalitate prouida donauerunt diocesani loci accedente consensu, clare quoque recordacionis Wencezlaus Rex Boemie idem hospitale nonnullis libertatibus et immuni- tatibus ac villis, possessionibus, vineis, siluis, molendinis et rebus aliis dotauit, postmodum munificentia liberali, prout hec omnia in instrumentis inde confectis plenius dicitur contineri. Nos igitur uestris supplicationibus inclinati concessiones huiusmodi, prout pie ac prouide facte sunt et in al- terius preiudicium non redundant, ratas habentes et gratas, ipsas aucto- ritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis in- fringere, uel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Peíri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani XV. Kal. Fe- bruarii. Pontificatus nostri anno vndecimo.

Ex actis MSS. saec. XIV. ejusdem hospitalis.

CCIV.

Jdem ecclesiae monasterii Ziarensis indulgeniias elargitur. Dt. Laterani, Idibus Martii, 1254.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . ab-

bati et conuentui monasterii in deserto Zaro Cisterciensis ordinis Pra- 23%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile