EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

167

molestare, ad cuius euidentiam presentem chartam sigilli nostri appensione signamus. Datum in Praga sicut supra dictum est anno domini millesimo ducentesimo guinguagesimo tertio.

Bienenberg Analekten pag. 26.

CXCI.

Guido, cardinalis et legatus, fratribus Praedicatoribus Olomucii indulgentias elargitur. Dt. Leodii, XIII. Kal. Julii, 1253.

Frater Guido. miseratione diuina tituli sancte Sabine presbyter Car- dinalis apostolice sedis legatus. Dilectis in Christo . . priori et fratribus ordinis predicatorum О(отисеп. salutem in domino. Licet is de cuius mu- nere uenit ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter seruiatur de ha- bundantia pietatis sue, que merita supplicum excedit uota, bene seruien- tibus multo maiora retribuat, quam ualeant promereri. Volentes tamen nichilominus populum domino reddere acceptabilem fideles Christi ad com- placendum ei quibusdam illectiuis muneribus, indulgentiis scilicet et remis- Sionibus inuitamus, ut exinde reddantur diuine gratie aptiores. Cupientes igitur, ut ecclesia uestra congruis honoribus frequentetur omnibus Christi fidelibus uere penitentibus et confessis, qui ad ecclesiam ipsam in festo beati Petri martyris ac per octauas ipsius causa deuotionis accesserint annuatim sexaginía dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Leodii XIII Kal. Iulii; pontificatus domini Innocentii pape III. anno decimo.

Ex originali ejusdem monasterii cum sigillo integro.

CXCII.

Innocentius papa IV. regem Boémiae horlatur, ut ad pacem et concordiam redeat cum rege Hungariae. Dl. Assissii, Kalendis Julii, 1253. |

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Illustri viro . . regi Boemie salutem et apostolicam benedictionem. Si considerarent ut expe- diret guerrarum discrimina dimicantes, cum hinc inde vix aut numquam nisi animarum pericula, excidia personarum et rerum damna reportent, ab


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile