69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
15
madis permanebit. per quod spatium si de causa et culpa sua non com-
posuerit. cum iudice et actore. sex aliis ebdomadis extra ciuitatem commo-
rabitur iterato. Et si quidem adhvc componere neglexerit cum eisdem.
annvm et diem extra ciuitatem manebit. Si vero versa uice se suspectus .
facere voluerit innocentem. expurget se met quintus probabilium virorum.
Quodsi processum non habuerit. intrans domum X. talenta. egrediens do-
mum X. talenta persoluet. quorum prima pars iudici. altera pars actori.
tercia vero ciuitati soluetur. et si pecuniam non habuerit. manum amittat.
Volumus quoque. vt quicunque manens in ciuitate cum ciuibus iura tenuerit
vniuersa. tam in iudicio. quam in collectis. ab omni teloneo debeat esse
liber. Precipimus etiam. quod quicanque ad pugnam vel rixam tenso arcv
vel balista accesserit. iudici tria talenta. ciuitati vero duo soluat. Omnis
quoque. qui die forensi in foro. cum forensi populo. quod gladium ad gra-
uamen alicuius nvdauerit. conuictus fuerit. iudici duo talenta. tria talenta
ciuitati componet. Si pecuniam non habuerit. manus ipsius transfodiatur
cultello. Si quisquam ciuium alicui in debito teneatur. ires dies perempto-
rios soluendi habeat. vel absoluatur. Item quicumque in aliquo furto de-
prehensus fuerit. quod LX. denarios valeat. suspendium pacietur. Si vero
minoris valoris fuerit. non suspendetur. sed ad notam infamie ferro ignito
consignabitur in facie. vt est moris. Si quis vulneratus fuerit. adeo. vt
ad iudicium venire non possit. et posse evadere non putatur. et res huius
facti ad iudicium venerit. iudex teneat ipsum captiuvm qui fecit. donec. si
vulneratus possit evadere. videatur. Si vero quis pro ipso voluerit fideius-
sionem prestare. fideiubeat pro L. talentis. donec vel ille conualescat. vel
moriatur. et secundum hoc emendet. Statuimus etiam firmissime. quod qui-
cunque mulierem honestam vel uirginem vi oppresserit. vel rapuerit. et
illa infra. XIIII. dies testimonio dvorum credibilium virorum se probauerit
exclamasse. ille igniti ferri se iudicio expurgabit. Si vero ille se non ex-
purgauerit. sententiam capitalem subibit. Preterea si illa infra dies XIIII.
testimonio VII. credibilium virorum illum convicerit. nulla sibi conceditur
expurgacio. sed capitali sententia punietur. Si vero mulier aliqua communis
se conqueritur vi oppressam. et si constiterit. iudex eidem satisfaciat de
oppressore. iuxta consilium et sententiam iuratorum. n potestate quoque
iudicis erit. illum si voluerit. puniendi. Si quis conuictus fuerit per VII.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile