69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
146
quas dominus P. Marchio super eadem causa in hec uerba nobis scripsit.
In Christo putri Reuerendo domino B. Olomucensi Episcopo. P. dei gracia
Marchio Morauie. Cum debila reuerenlia paratam ad queuis beneplacila
uoluntatem Paternitatem uestram rogandam duwimus omni precum instantia
qua ualemus. quatinus dilecto capellano nostro. domino Abbati de Bruckhe
de Ecclesia in. Prosmeriz quam a predecessoribus nostris collatam. domus
el. Conuentus loci memorali mullis annis quiete ac pacifice possedit. nostri
seruilii el nostre dileccionis inluitu iusticiam faciatis. Datum in Znohem
anno domini Millesimo Ducentesimo LI. Hac eciam de causa quia dominus
Marchio presentationi que tamen nullum sibi ius tribuit cum nunquam spiritualia
recepisset per hanc litteram cedere videbatur. ad sentenciam diffinitiuam. eius
absenciam diuina replente presentia processimus. dictamque Ecclesiam in
Prosmeriz prefato Spere sententialiter abiudicauimus. et Abbati sepedicto.
suoque Monasterio et conuentui tam in spiritualibus quam temporalibus adiudi-
cauimus pleno iure prenotato Spere ab inpeticione qualibet silentium inponentes.
In cuius rei testimonium presentem sigilli nostri munimine iussimus litteram
roborari. Actum in Ghelz. Anno domini Millesimo Ducentesimo L. I.
Ex originali monasterii Lucensis duplici, in quorum altero post ,,silen-
tium inponentes." finis sic audit: ,,Visis etiam instrumentis sufficientibus et
ydoneis. tam ex parte domini Otakari Bohemorum Regis qui Iuspatronatus Ec-
clesie in Prosmeriz abbati et Conuentui Lucensis Monasterii. ordinis Premon-
siratensis tribuit, et concessit. quam ex parte domini Gregorii pape. qui et ipsis
iuspatronatus eiusdem Ecclesie confirmauit. que ad maiorem declarationem pre-
sentibus fecimus annotari. predicto abbati, suoque Conuentui. ac eorum Mona-
sterio eandem ecclesiam cum iure predicto sententialiter adiudicamus. sub ana-
thematis interminatione districtius inhibentes. ne quis in eorum preiudicium et
grauamen. in iurepatronatus eiusdem Ecclesie quicquam decetero attemptare
presumat. Actum in Ghelz Anno domini M. CC. LI. Hec autem sunt instrumenta."
Quorum prius videas sub n. CLXVIII. tomi secundi; alterum vero sic audit:
Gregorius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . abbati et conuentui
monasterii Lucensis premonstratensis ordinis Olomucensis diocesis. salutem et
apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum.
tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis. ut id per sollicitudinem officii nostri
ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis
ostulationibus grato concurrentes consensu ius patronatus de Primetiz. et de
Prosmeris. ecclesiarum. quod carissimus in Christo filius noster Bohemorum Rex
illustris. tunc patronus ipsarum venerabilis fratris nostri Olomucensis episcopi
diocesani ipsarum et capituli sui accedente consensu. monasterio uestro pia libe-
ralitate concessit. sicut illud iuste ac pacifice obtinetis. uobis et per uos eidem
monasterio auctoritate apostolica confirmamus ei presentis scripti patrocinio com-
munimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis
infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc presumpserit
attemptare. indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum
eius se nouerit incursurum. Daium Laterani VI. Nonas Iulii. Pontificatus nostri
anno quintodecimo."
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile