69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
133
CLVII.
Idem civibus Olomucensibus donationem suam fratribus Praedicatoribus
ibidem factam insinuat. (cc. 1250).
P.cremys) dei gratia Marchio Morauie Tudici et ciuibus uniuersis
aput Olomucz constitutis gratiam suam et omne bonum. Quia fratribus
predicatoribus pro parentum nostrorum remedio et salute uiam que est
a tergo dormitorii contulimus. curias uero que usque ad aquam proten-
duntur facultatem dedimus redimendi. Inhibemus igitur ne quisquam fratres
memoratos super eadem donatione audeat inpetere uel grauare alioquin
offensam nostram se grauiter nouerit incurrisse. Et hoc idem comisimus
nobilibus nostris Parduzoni camerario et Zlaue iudici prouincie Olomucensis.
Ex originali ejusdem monasterii. — Sigillum avulsum.
CLVIIL
Robertus, abbas Gradicensis, Weljéio et Stédroni de Uhiec confert silvam
ad fluvium Skijpowÿ jacentem ad locandam villam Weljéina Lhota.
Dl. in claustro Hradiště, 1250.
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Notum sit omnibus,
presentem paginam inspecturis, quod nos Robertus, abbas sancti monasterii
beati Stephani in Gradiss, | contulimus iure hereditario duobus fratribus
uterinis Welizio et Stédroni” in Vhrez uilla residentibus siluam quandam
circa fluuium, qui uocatur Skrypoiy, iacentem, pro qua uidelicet sylua .
sepissime ceriauimus cum domino Hermanno de Letouicz; et ne ulterius
certamen oriretur, dedimus auxiliante diuina misericordia, ut predicti duo
serui nostri locarent ibidem uillam ipsis, jpsorum filiis et posteris ad utili-
tatem, et ut eadem uilla Veliczynalhota“ nuncuparetur, et ut libertatem
haberet uilla supradicta annis triginta minus duobus, et quotquot ibidem
lameos compararent, semper decimus laneus liber“ 'esset, et non censuaret.
Si autem noster successor, quem deus eligeret, uillam sibi uellet usurpare,
iunc pro quolibet libero laneo quinque marcas eisdem seruis uel ipsorum
posteris reddet, et ipsi seruirent, cui libere uellent. Et hoc fecimus de
Do
| TL
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile