69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
11
XXIX.
Bohuslaus de Bukow fratribus militiae templi de Gamolice confert curiam
in Olśj. Dt. in Kozlow, mense Junio, 1242.
In nomine domini amen. Ego Bohuzlaus de Bukov omnibus hanc
litteram lecturis ad rei memoriam sempiternam. Quoniam nichil uita in-
certius nichilque mutabilius existit. quam memoria posterorum. idcirco adhuc
mentis et rerum mearum potens hanc ordinationem scripture mandare ordinaui.
Notum sit igitur tam presentibus quam futuris. quod ego Bohuzlaus de
Bukov de consensu uxoris mee Miloslaue curiam meam in O/sze cum omnibus
attinentiis eiusdem contuli intuitu amicabilis seruitii. quo frafer Cuno de
domo militie templi meam uilam in confliclu quodam cum altrocibus Tartaris
fortiter. tuebatur. fratribus suis in. Jemolice in perpetuum euum contuli
possidendam. Et ne super hac donatione apud posteros possit aliqua
calumpnia suboriri. presentem paginam sigillo meo roboraui adiunctis nichilo-
minus uiris (ide dignis in maiorem rei geste firmitatem. quorum nomina
sunt. Woitech prepositus de Dubraunik. frater Cunradus militie templi.
Frater Rolco sacerdos de Sírazka. Joannes plebanus in Bisterice. Ste-
phanus de Medlov. Hermannus de Kozelov. Gallas filius Stephani. W^oiteh
de Vgezd. et alii quam plures. Datum in Bukov anno gratie millesimo
CC. XLII. mense Junio. Indictione prima.
Ex originali in curia Brunensi.
XXX.
F ridericus, dux Austriae, confert Conrado de Himberg officium ca-
merarii cum proventu ex Viennensi moneta, et cum advocatia in Dornbach.
Dt. in castris apud K/obuk ad Vagum fluvium. 1242.
Wiener Jahrbücher der Literatur.
XXXI.
Fridericus, dux Austriae, monasterio Medlicensi partem silvae juxta
castrum Schala tradit. Act. apud Neuburg; dt. in casiris apud Weikindorf.
1242.
Huber — Austria ex archivis p. 22.
2%
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile