69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
92
consecrationes altarium seu basilicarum. benedictiones canonicarum a dio-
cesano suscipietis Episcopo. siquidem catholicus fuerit. et gratiam et com-
munionem sacrosancte Romane sedis habuerit et ea uobis uoluerit sine
prauitate aliqua. exhibere. Prohibemus insuper ut infra fines parrochie
uestre nullus sine assensu diocesani Episcopi et uestro capellam seu ora-
torium de nouo construere audeat saluis priuilegiis Pontificum Romanorum.
Ad hec nouas et indebitas exactiones ab Archiepiscopis et Episcopis.
Archidiaconis seu Decanis aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusue
personis a uobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque ipsius loci
liberam esse decernimus ut eorum deuotioni et extreme uoluntati qui se
illic sepeliri deliberauerint. nisi forte excommunicati uel interdicti sint. aut
etiam publice usurarii. nullus obsistat. salua tamen iusticia illarum eccle-
siarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et
possessiones ad ius ecclesiarum uesírarum spectantes que a laicis deti-
nentur. redimendi et legitime liberandi de manibus eorum. et ad ecclesias
ad quas pertinent reuocandi. libera sit uobis de nostra auctoritate facultas.
Obeunte uero ie nunc eiusdem loci Priorissa uel earum aliqua que tibi
successerit, nulla ibi qualibet surreptionis astutia seu uiolentia preponatur
nisi quam sorores communi consensu uel sororum maior pars consilii sa-
nioris secundum deum et beati augustini regulam prouiderint eligendam.
Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine pro-
uidere uolentes. auctoritate apostolica prohibemus. ut infra clausuras loco-
rum seu grangiarum uestrorum nullus rapinam seu furtum facere. ignem
apponere. sanguinem fundere. hominem temere capere uel interficere. seu
uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates
a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus ecclesie uestre concessas.
nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et
Principibus uel aliis fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate aposto-
lica confirmamus. et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus
ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare
aut eius possessiones auferre. uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet
uexationibus fatigare. sed omnia integra conseruentur earvm pro quarum
gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura.
salua sedis apostolice auctoritate et diocesani Episcopi canonica iustitia.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile