EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

ro ETS

«6

CII.

Bruno, episcopus Olomucensis, confirmat collationem ecclesiae s. Hippolyli, quae adjacet castro Znoymensi, hospitali s. Francisci Pragae factam per Wenceslaum, regem Boemiae. Dt. 9. Junii, 1947.

Bruno, dei gracia Olomucensis electus, omnibus hanc paginam in- specturis in vero salutari gaudium et salutem. Quoniam dominus Wence- slaus, illustris Boemorum rex quartus, ecclesiam sancli Hyppolili, que adiacet castro Zinoimensi, cum omnibus attinentiis suis pro remedio anime sue liberaliter contulit hospitali s. Francisci Pragensi ad usus pauperum et infirmorum confluentium ibidem perpetuis temporibus profuturam: Nos donationi tam pie, qui, licet immeriti, diocesanus existimus, gratum ac li-

. berum impertimur assensum, iuribus nostris et archidiaconi nostri per omnia

nobis saluis. In argumentum nostri consensus presentem chartam sigilli nostri munimine consignantes. 'lestes autem huius rei sunt: Nicolaus pre- positus. Marquardus, Pragensis scholasticus. Bartholomeus archidiaconus. Simon. Gerardus. canonici Olomucenses. Votek, prepositus de Dubrane. Magister Iohannes de Barchin. Frater Bertholdus et frater 'Theodoricus de ordine Minorum fratrum. Conradus, magister hospitalis, et frater Fri- dericus ordinis eiusdem, et alii quam plures. Datum anno M. CC. XL. VII. sequenti die beatorum martyrum Primi et Feliciani.

E copia simplici ejusdem praepositurae.

CIII.

Innocentius papa IV. Brunoni, electo Olomucensi, mandat, ut dispenset

cum clericis terrae regis Boémiae in Budisjn, qui тей ejusdem regis

durante. inlerdicto divina officia celebraverant. Di. Lugduni, II. Nonas Julii, 1247.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio . . electo Olonmucensi salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte carissimi in Christo filii nostri . . Regis Boemie illustris fuit propositum coram nobis, quod cum íerra eius in Budsin pro eo quod pacificam possessionem epi-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile