EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

51

LXVII.

Rudigerus, episcopus Pataviensis, confert monasterio Zwetlensi unam decimam sitam circa confinia Bohemiae in villa Weichartsdorf, quae sibi vacare coepit per mortem Harlliebi de Znoym. Hanc ad instantiam Fri- derici ducis Austriae confert, quem desuper defensorem nominavit. Data apud S. Yppolitum III. Idus Aprilis, anno domini MCCXLV. indictione Ш.

Linck Annales Clarovallens. I. 324.

LXVIII.

Mesco, dux de Opol, recipit villas, in. confinio Moraviae silas, Sonovo (Schönau) et Clyzino (Glisen). Actum in Ratibor, pridie Idus Aprilis, 1245.

In nomine domini amen. Nos Mesco dei gracia dux de Opol notum facimus vniuersis presentibus et futuris quod pensata commoditate et vtili- tate tam nostra quam eciam Lubensis monasterii ordinis Cisterciensis wratislaviensis diocesis de voluntate et maturo consilio baronum ac nobi- lium nostrorum villarum infra nominatarum tale fecimus concambium. Rece- pimus siquidem ab eodem monasterio duas villas zn confinio Morauie sitas Sonouo el Clyzino cum omni vtilitate que ibidem tam in hominibus quam in terris prouenit uel inposterum poterit prouenire. In quarum permuta- cionem dicto monasterio de nostra proprietate assignauimus villam que Kazimir nunccupatur cum suo pleno circuitu et omnibus pertinenciis iudicio manus et capitis. villasque que Loncouici et Comornici wlgariter nominantur. adiectis nichilominus. pratis. nemoribus. mellificiis earundem villarum et omni vülitate aquarum in molendinis. piscacionibus. castoribus. et ceteris que ex hiis inpresenciarum proueniunt uel inposterum ex industria ibidem habi- tancium poterunt prouenire. Incolis autem villarum illarum quas supra- nominato monasterio in prefata commutacione. pleno iure assingnauimus eam dedimus libertatem ut ab omni expedicione siue exercitu preterquam ad terre defensionem liberi omnes et singuli teutonico iure fruentes ab omni exactione peticione siue collecta. et generaliter ab omnibus predialibus siue personalibus prestacionibus que ab aliis simili modo uel alio iure vtentibus fieri consweuerunt uel in futurum forsitan principis voluntate fuerint excogitate

yox


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile