EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

391

dota qui post receptum baptismatis sacramentum auctoritate apostolica coronatus in regem, fuit tandem a quibusdam perditionis filiis crudeliter interfectus, de manibus inimicorum tuo ministerio eripi domino prestante contigerit; in illa regni solium, sicut prius erigere libere valeas, ac illius regimini personam fidelem et ecclesie Romane deuotam preficere, prout bono stetui fidelium et augmento catholice fidei videris utilius expedire. Nolumus tamen per hoc predictis magistro et fratribus hospitalis s. Marie thevtonicorum quo ad terras, bona et iura spectantia ad eosdem, siue ea teneant, siue ab aliis etiam infidelibus teneantur, in aliquo preiudicium generari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre con- cessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Viterbii XIII. Kalendas Februarii. Pontificatus nostri anno II.

Raynald ad annum n. 46.; Balbinus Misc. libro VIII. pag. 16.

CCCLXXXVIII.

Otakarus, rex Boëmiae et marchio Moraviae, Bartholomeo, Olomucensi

decano, indulget, ut domum sibi inter -capellam s. Mariae Magdalenae et

domum Benedae de Dubicko construere possil. Datum ante Brodam, VI. Kalendas Februarii, 1267.

O. dei gracia rex Bohemie dux Austrie et Styrie et marchio Morauie dilecto capellano suo B.(artholomeo) venerabili decano ecclesie Olomucensis salutem cum plenitudine omnis boni. PFidelitatis obsequia retroacte pariter et presentis que nobis et nostris progenitoribus exhibuisti et exhibes ex affectione sincera, memorie reuocantes ne nullam tibi vicem de premissis rependere videamur indulgemus et aduittimus de gracia speciali: quod domum tibi et tuis successoribus decanis Olomucensibus qui erunt in poste- rum in castro nostro apud O/omuc inter capellam sancte Marie Magda- lene. el domum Benede de Dubicsco possis construere et eam tenere pro te libere et ipsi pro se tempore succedente. Aream predictam tibi cum


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile