EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

388

rationi, vt eos, gui se nobis et ecclesie nostre obsequiosos exhibent, et paratos quodammodo speciali dilectionis studio prosequamur. , Hinc est, quod notum esse uolumus tam presentibus quam futuris, quod nos tibi tuisque heredibus pretextu seruitiorum tuorum nec non fratris tui Johannis militis, que nobis et ecclesie nostre exhibuistis, et intenditis imposterum exhibere, mansum et dimidium, sitos in villa nostra Mathisdorf, quos de nostro consensu emptionis titulo dinosceris comparauisse, conferimus libera- liter et libenter, iure feodi perpetuo possidendos. "Vt autem hec donatio nostra tibi tuisque heredibus rata permaneat, dari fecimus presens scriptum, sigilli nostri munimine roboratum. Adiicientes etiam tibi de gracia speciali, vt eadem bona ad heredes tuos tam feminas quam masculos transferantur. Huius rei testes sunt: Heydolfus decanus. Conradus, scolasticus ecclesie nostre. Iohannes de Ketscher, capellanus noster. Iohannes et Arnoldus, notarii nostri. Herbordus de Fullenstein, dapifer noster, et Iohannes, filius suus. Henricus et Iohannes de Broda. Otto de Livonia. Henricus Struz, milites nostri, et quamplures alii Datum in Fullenstein. anno domini M. CC. LXVI. in die omnium Sanctorum.

E codice Olomucensi I. chart. fol. 44.

CCCLXXXVI.

Kunegundis, Boémorum regina el marchionissa Moraviae, jus patronatus in Neukirch monasterio Oslowanensi resignat. Dt. Pragae, XI. Kalendas Februarii, 1267. i

In nomine domini amen. Nos Chunegundis dei gratia Boemorum Regina Ducissa austrie et Stirie. Marchionissa morauie omnibus in per- petuum. Cum super iure patronatus moue Ecclesie sile in terminis Opauie. controuersia inter nos ex una parte. et Dominam . . abbatissam cum conuentu ipsius de Ozlawan uerteretur ex alia. Nuntius dicte abbatisse et conuentus. nobis quedam priuilegia quorumdam principum clarissimorum in domino quiescentium. ac episcoporum quorumdam super confirmatione iuris patronatus prefate noue ecclesie obtulerunt. Priuilegium domini P.(remysl) clare memorie marchionis incliti morauie recepimus in hec


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile