EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

386

munimine roborari. Acta sunt hec in Vitis anno domini M. CC. LXVI. nonis Ivlii. Presentibus domino Hartliebo de dvbna. Domino Cvnone de brazlaus plebano in Vitis et socio suo. Fratre Friderico et socio suo ordinis minorum. Ottone preposito. et H. plebano in Mirzlavs. et alis quam

pluribus.

Ex originali ejusdem monasterii.

CCCLXXXIII.

Otakarus, rex Boémiae et marchio Moraviae, confirmal monasterio Zwetlensi redditus in Walkersdorf emtos a Ludmila de Rjse (de Moravia). Datum Nonis Septembris, 1266. i

Otakorus dei gracia rex Boemie. dux Austrie. et Stirie. et marchio | Moravie. universis in Christo fidelibus presentes litteras inspecturis. salu- tem in perpetuum. Cum non solum divina auctoritas doceat, sed et animi generositas id hortetur, ut ad benefaciendum sit qui (?) quilibet liberalis. maxime tamen regalem condecet maiestatem. ut circa cultum religionis se favorabilem exhibeat, ac benignum. Vniversis igitur ad quos presens scriptum devenerit declaramus. quod domina Ludmilla de Reusch inten- dens incorporare novam plantationem ordini Cisterciensi. pro habitatione sacrimonialium feminarum per pro . .. .. am sororis sue Kalarine quon- dam abbatisse in Tuschenawitz. et eidem plantationi pro posse predia comparare. vendidit quandam partem prediorum suorum sitam in Walkers- dorf. que eam jure hereditario contingebat. de consensu fratrum suorum. Witigonis de Zcalitz et Hogerii de Witigenavwe. sororumque suarum Getrudis el Tulle . . . ...... qui in eadem hereditate succedere vide- bantur. domino Chunrado abbati de Zwetll et fratribus ibidem. ab eisdem perpetuo possidendum. Unde iam predictum abbatem ex benigno favore prosequamur specialiter. et ex utraque parte cultum divinum augeri evidentius cognoscamus. prefatam con . . . . . . . . . Óonem. ratum habentes. et volentes firmiter observari. quicquid est in eadem emptione sub sigillis. ac testibus ydoneis confirmatum. Damus etiam . ......... . Rapotonem de Valchenberch. et filium suum Rapotonem dilectis nobis


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile